Roman numeral 10000 CC DD.svg

Boletus edulis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Boletus edulis 2008 edit.jpg

Classis : Agaricomycetes 
Ordo : Boletales 
Familia : Boletaceae 
Genus : Boletus 
Species : B. edulis 
Boletus edulis 
(Bull.) 1821  

Boletus edulis[1] est fungus edulis generis Boleti familiae Boletacearum, ab Johanne Baptista Bulliard anno 1821 descriptum.

Habitatio et hora[recensere | fontem recensere]

Fungus ab Iulio mense ad Septembrem in silvis gignitur. Mycorrhizam cum radicibus piceae, pinus, quercus, betulae componit. In silvis coniferis saepe cum Tricholomate equestri mixte gignitur, in quercetibus cum Russula aeruginea. inter betulas cum Cantharello cibario. Silvas veteres lichenibus et muscis abundantes praefert.

In silvis hemisphaerii septentrionalis vix non passim invenitur; in regionibus silvistepposis et in tundris silvaticis invenitir, sed, rarior est.

Hymenopohorum coloris olivacei

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Pilei fungi adulti ad 30 cm diametro sunt (nonnunquam et maiores inveniuntur). Colore sunt fusco, interdum flavescente vel rubente, ad margines semper albescunt.

Hymenophorum tubulosum fungis iunioribus albidus est, crescentibus flavescit, adultis gilvum et olivaceum fit. Tubulae usque ad 4 cm diametro rectae sunt, pori rotundi. De carne pilei albo fcaile separatur.

Stipites altitudinis ad 12 cm sunt, colore albido, interdum adumbrationem pileo congruentem habent. Reticulo venarum magis albescentium stipites ornati sunt. Stipites iuniores doliiformes vel claviformes sunt. interdum paene sphaerici; crescentes ad formam cylindri producuntur basi latiore manente.

Caesus coloris albi puri est, tantum sub cute adumbrationem coloris pillei habet

Formae[recensere | fontem recensere]

A Boriso Vasilkov[ru] 18 formae Boleti edulis descriptae sunt[2]:

  • Boletus edulis f. edulis inter abietes et piceas gignitur, passim prater Islandiam;
  • Boletus edulis f. quercicola, quercetuum fungus, pileos adumbratione grisea habet;
  • Boletus edulis f. betulicola, sub betulis invenitur, pileos albescentes usuqe ad paene albos habet;
  • Boletus edulis f. pinicola, pileo atrescente intedum cum adumbratione violacea, carne sub cute rubescente; sub pineis gignitur;
  • Boletus edulis f. praecox, pileo albescente, carne sub cute fuscante, mensibus Maio et Iunio in silvis pineis Germaniae et regione Volgensi media invenitur;
  • Boletus edulis f. citrinus, pileos flavescentes, interdum etiam luteos habet; sub piceis et pineis Daniae, Francogalliae, regionis Minscensis Rutheniae Albae gignitur;
  • Boletus edulis f. laevipes reticulum in stipite non habet, in silvis betulinis Angliae, Belgicae, regionis Leninopolitanae Russiae invenitur;
  • Boletus edulis f. pseudopurpureus pileos et hymenophorum, adumbratione purpurea habet, in Austria invenitur;
  • Boletus edulis f. separans, forma Civitatum foederatarum, in silvis frondosis crescit, adumbrationem purpuream vel violaceam habet;
  • Boletus edulis f. aurantioruber, forma Canadae (Nova Scotia, Novum Brunsvicum), pileis adumbratione aurantia vel rubra, stipitibus rosea vel rubescente, sub pineis et tsugis gignitur;
  • Boletus edulis f. subcaerulescens, silvarum pinearum Novi Brunsvici forma endemica, cuius stipites et pilei unicum colorem vini habent, hymenophorum pressum lente caerulescit;
  • Boletus edulis f. roseipes, cuius pilei usque ad 25 cm latitudinis sunt, saepe cum maculis fuscis vel coloris arenae; stipes superior colorem roseum habet et caro caesa pilei (sed non stipitis) vix rosea gignitur; in regione Magadanensi in litore septentrionali maris Ochotensis in montibus[sub laricus et Betulis ermanii gignitur;
  • Boletus edulis f. arcticus, non maiores 5 cm adumbrationis gilvae pileos habet, in montibus Chibinensibus;
  • Boletus edulis f. tardus, arctico similis, sed atrior, in paeninsula Kolaensi. Tschucotia, Kamtschatka et in Ossetia Meridionali altibus un montibus (2200 m altitudinis) sub betulis gignitur;
  • Boletus edulis f. olivaceobrunneus, cum pileis adumbrationis olivaceae, ex America Septentrionali;
  • Boletus edulis f. aereus, atrior et interdum paene niger, sub quercubus et fagis Europae meridionalis et Civitatum Foedaratarum invenitur;
  • Boletus edulis f. subaereus, sub fagis, quercubus et carpinis sub montibus Caucasi, Carpatum, Iaponiae invenitur;
  • Boletus edulis f. reticulatus, cuius pilei flavescunt et stipites breviores sunt, sub fagis et carpinis Europae meridionalis et Africae septentrionalis rarior invenitur.
Boleti edules siccati

Usus[recensere | fontem recensere]

Edulis est et saepe optimus fungorum edulium habetur. Assatur et coquitur et salitur et intinguitur et siccatur ad ius concoquandum.

Fungi similes[recensere | fontem recensere]

Tylopilus felleus, cum iam iunior est et stipes eius alba colorem fulvum nondum accepit, pro Boleto eduli colligi potest. Non venenosus est, sed amarissimus, et amaritas eius coquendo solum acrior fit. Reticulum in stipite Tylopilus felleus semper atrius habet, secus ac Boletus edulis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel Leccinum edule, Dictyopus edulis.
  2. Васильков Б. П. Съедобные и ядовитые грибы средней полосы европейской части России. Petropoli 1995. (Russice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Васильков Б. П. Белый гриб: Опыт монографии одного вида. — Moscuae et Leninopoli, 1966.
  • Hall, I. & al.: Ectomycorrhizal fungi with edible fruiting bodies 2. Boletus edulis. Economic Botany, 1998, 52. vsk, № 1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Boletum edulem spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Boletum edulem" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • INPN France
Aspergillus fumigatus Haec stipula ad mycologiam spectat. Amplifica, si potes!