Silvitundra

E Vicipaedia
Silvitundra in Russia (de helicoptero despectus)

Silvitundra[1] est oecoregio zonae temperatae hemisphaerii septentrionalis, inter silvam borealem et tundram iacens, a 30 usque ad 300 chm latitudinis, cuius flora et fauna mixtae sunt. In Eurasia silvitundrae continuae a paeninsula Kolaensi ad Indigircam flumen patent (sed et in aliis regionibus inveniuntur), in America Septentrionali per totam Canadam producuntur. Reservatum Taimyricum silvitundrae naturam conservat.

Silvitundra in Canada (saeptum nationale Tuktut Nogait)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. лесотундра. Vel tundra silvatica, regio silvitundrosa,

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jürgen Schultz: Handbuch der Ökozonen.Stuttgardiae 2000, pp. 201–204. (Theodisce)
  • А.П. Тыртиков. Лес на северном пределе в Азии. Moscuae 1996. (Russice)
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!