Jump to content

Bellerophon

Latinitas bona
E Vicipaedia
Bellerophon in Pegaso sedens cum Chimaera pugnat. Pictura Attica quinti saeculi a.C.n.

Bellerophon (Graece Βελλεροφῶν), sive Bellerophontes (Βελλεροφόντης), filius Glauci et Eurymedae sive Eurynomae, nepos Sisyphi, Corinthiorum regum, fuit heros mythicus Graecus, vel fortasse potius Lycius, qui Pegasum, equum alatum, domuit et Chimaeram in Lycia vicit necavitque, dea Athena adiuvante. Postea cum Solymis, vetustissimo populo Lyciae, et cum Amazonibus bellum gessit, filiam Iobatae Lyciorum regis uxorem duxit, atque ipse in Lycia regnavit. Postremo in Olympum inrumpere contendens, a Iove fulminatus est.

Regia stirpe Corinthia ortus Bellerophontes ob aliquam caedem in exsilium proficisci coactus est : nonne ipsum nomen Graece "Belleri necatorem" significat ? Utrum frater necne fuerit aut quo nomine appellatus sit is quem interfecit, inter mythographos antiquos non constat. Certe apud Tirynthium regem Proetum confugit, cuius uxor Stheneboea (Antaea in Iliade dicta), amore pulchri iuvenis capta, cum eo coire volebat. Bellerophon sacra iura hospitii respiciens pertinaciter recusabat : quam contumeliam aegre ferens puella apud maritum eum accusavit quod se stuprare temptasset. Rex deos veritus hospitem ipse necare noluit sed epistulam eum interfici iubentem scripsit atque signatam Bellerophonti tradidit, quem ad uxoris patrem, Lyciorum regem Iobaten misit. Qui iuvenem benigne accepit. Postquam vero tabellam aperuit, et ipse iura hospitii violare non ausus adulescenti imperavit ut regionem monstro eam vastante liberaret. Sed contra omnium exspectationem Bellerophon Chimaeram necavit. Ad bellum cum Solymis deinde eum misit rex, feram gentem quam primam incoluisse Lyciam scribebat Herodotus. Amisso quamvis filio Pisandro denuo victor rediit Bellerophon. Exin rex fortissimis viris ex Lycia delectis insidias ei paravit  : omnes illi bellatores trucidati a Iovis filio. Tum intelligens a deis amatum esse Bellerophontem, rex ei filiam Philonoen collocavit et optimos agros in Lycia dedit. Bellerophon frenum aureum a Minerva sibi datum adhibuit ad Pegasum domandum sed cum ad caelum super Pegaso volare temptavit, oestrus missus a Iove Pegasum momordit, deturbans eum ex equo.

Ex uxore genuit Isandrum, Hippolochum, Laodamiam. Isandrum necavit deus Ares in bello adversus Solymos, Laodamiam dea Artemis[1] postquam Sarpedonem Iovi peperit. Nam Bellerophonti iam seniori dei infesti erant. Hippolochus vero Glaucum genuit quem sexto carmine Iliadis[2] Diomedes ut hospitem paternum agnovit atque quamvis Troianorum socium honoravit

In litteris et artibus

[recensere | fontem recensere]

Bellerophon et Stheneboea sunt tragoediae Euripideae hodie deperditae in quibus poeta mythum retractabat. Septimo decimo saeculo Ioannes Baptista Lullius musicam tragoediae lyricae Bellérophon inscriptae composuit ad libellum Thomae Cornelii (anno 1679 primum auditoribus et spectatoribus audienda videndaque communicata est).

  1. Ilias VI.196-206
  2. VI.212-236.
Opus tesselatum Olynthi repertum, Bellerophontem cum Chimaera pugnantem ostendens.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Laurence Baurain-Rebillard (cur.), Héros grecs à travers le temps : autour de Persée, Thésée, Cadmos et Bellérophon, Actes du colloque de Metz, 28-30 mai 2015, Metz, Université de Lorraine, 2016 Recensio critica
  • Pierre Debord, "Chrysaor, Bellérophon, Pégase en Carie" in Hellenistic Karia, Ausonius, 2010: 235-249
  • Josephus Ferrante, De Bellerophonte, Panormi, 1896 Recensio critica LATINE
  • Stefan Hiller, Bellerophon : ein griechischer Mythos in der römischen Kunst, W Fink, 1970
  • Teodoro Renno Assunçâo, "Le mythe iliadique de Bellérophon", GAIA. Revue interdisciplinaire sur la Grèce ancienne, 1997: 41-66

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni