Sisyphus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Proserpina Sisyphum in Tartaro custodit, Amphora figuris nigris, circa annum 530 a.C.n., Staatliche Antikensammlungen (Inv. 1494)

Sisyphus (Graece: Σίσυφος) est heros mythologiae Graecae et maritus Meropes. Cuius inter filios fuit Glaucus, Bellerophontis pater[1]. Auctor certaminum Isthmiorum et conditor Ephyrae (Corinthi) habetur ubi regnabat. Imprimis notus est ob poenas irrationales,[2] quae ei in Tartaro solvendae sunt. Nam saxum in summum montem erigere debet quod statim atque huc pervenit in praeceps revolvitur. Quocirca in aeternum eundem laborem suscipere cogitur Sisyphus. Nihilominus Albertus Camus eum beatum esse iudicabat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ilias VI.150-155.
  2. De quo Albertus Camus suo opere Le mythe de Sisyphe inscipto disseruit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sisyphum spectant.
stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!