Iobates

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iobates[1] rex erat Lyciae. Bellerophon ad eum missus est cum epistola clausa in qua scribebatur "O rex, ille qui tibi hanc fert epistolam oportet a te necetur". Rex nesciens quid ageret neque hospitem necare audens, imperavit Bellerophonti ut chimaeram quae regnum popularet interficeret, non dubitans quin portentum illud eum necaret.

Sed Bellerophon superavit necavitque belluam, ita ut rex ei dederit filiam Philonoen in matrimonium.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plerique auctores hoc nomen tradiderunt. Nihilominus Nicolaus Damascenus (Historiarum, fragmentum 9) eundem regem Amphianacem appellat

Fontes[recensere | fontem recensere]