Amazones
Vide etiam paginam discretivam: Amazones (discretiva)
Amazones (Graece Ἀμαζόνες)[1] in mythologia Graeca sunt populus mulierum bellatricium.
Definitio a Forcellini Lexico Totius Latinitatis excerpta[recensere | fontem recensere]
Aegidius Forcellini sic Amazones describit: " fuere feminae bellicosissimae, quae Sarmatiam ad Tanaim fluvium primum incoluerunt, deinde in Cappadocia ad Thermodontem consederunt. Earum arma erant arcus cum sagittis, securis, hasta, et pelta lunata. Dictae sunt Amazones, quasi sine mamma, ab α (a) priv. et μαζός (mazos), mamma. Mos enim fuit Amazonibus, interfectis maribus, quos genuissent, servare feminas, earumque infantium mammas dextras inurere, ne impedimento essent ad pugnam conserendam, et ne sagittarum jactus impediretur. At in omnibus, quae adhuc exstant, antiquis anaglyphis videre est passim Amazones utraque mamma praeditas, quia fortasse sculptores, quod visu ingratum foedumque foret, repraesentare nolurint. (...) Origo, regnum, et res gestae Amazonum a Iustino[2] disertissime descripta sunt. Curtius[3] etiam ubi de Thalestri ultima earum regina verba facit, Amazonum cultus et mores breviter persequitur"[4].
Nomina Amazonum[recensere | fontem recensere]
Inter Amazones enumerantur:
- Antiope
- Hippolyta
- Thalestria seu Thalestris, regina Amazonum (sicut a scriptoribus quibusdam asseveratur) tempore Alexandri Macedonis
- Penthesilea, regina Amazonum
Artes[recensere | fontem recensere]
Pugna Amazonum Bello Troiano multis a pictoribus demonstrata est, inter alios ab Anselmo Feuerbach, qui bis (1869 et 1873) "Amazonomachiam" pinxit, et a Petro Paulo Rubens, qui anno 1615 picturam ominis eiusdem fecit.
Notae[recensere | fontem recensere]
Fontes[recensere | fontem recensere]
- Aeschylus, Prometheus vinctus 724-8
- Ammianus Marcellinus XXII.8.17-19 et 27.
- Diodorus Siculus, libro secundo Bibliothecae Historicae cap.44-46
- Herodotus, Melpomene 110-117
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis 2.1 15.2 17.2 25.2 41.7
- Plutarchus, "Theseus" in Vitis Parallelis cap. 26-27
- Strabo, Geographica XI.5.1-4.
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Amazones spectant (Amazons, Amazons of Greek mythology). |
- Imagines Amazonum in Musaeo Iconographico Warburgiano
![]() |
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |