Gaius Octavius Appius Suetrius Sabinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Octavius Appius Suetrius Sabinus (quando natus mortuusque sit, ignoramus) fuit Romanus Histonio in Samnio senator.

Fuit decemvir stlitibus iudicandis circa annos 193 et 194, quaestor 201, tribunus plebis 203, praetor de liberalibus causis 206, legatus Augusti pro praetore in Africa, curator viarum viae Latinae novae 209210, tum iuridicus per Aemiliam et Liguriam (210211), legatus Legionis XXII Primigeniae 211–213 in Germania Superiore. In bellis Alamannicis anno 213 fuit comes Caracallae imperatoris et dux vexillationis Legionis XI Claudiae. Octobris ad usque Decembris 213 fuit legatus Augusti pro praetore Raetiae.

Anno 214 Suetrius consul ordinarius fuit, tum anno 215 vel 216 praefectus alimentorum atque electus ad corrigendum Italiae statum fuit, tum anno 216217 legatus Pannoniae inferioris, sed a Macrino depositus est. Circa annum 230 proconsul Africae fuit. Anno 240 secundum consulatum administravit.


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Antoninus Augustus IV et Decimus Caelius Calvinus Balbinus II
Consul
214
cum
Lucio Valerio Messalla
Successores:
Quintus Maecius Laetus II et Marcus Munatius Sulla Cerialis
Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Antonius Gordianus Augustus et Manius Acilius Aviola
Consul
240
cum
Ragonio Venusto
Successores:
Imp. Caesar Marcus Antonius Gordianus Augustus II et Clodius Pompeianus