Commius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Statera aëneus aureatus rege Commio in Britannia incusa. Obv. Figura e protome Apollinis derivata. Rev. Equus et rota, [CO]MMIOS

Commius Atrebas,[1][2] qui saeculo I a.C.n. floruit, fuit socius et postea inimicus Caesaris, rex Atrebatum in Gallia, deinde rex in Britannia ubi dynastiam principalem Atrebatum Regnorumque condidisse censetur.

Caesar se Commium ("cuius et virtutem et consilium probabat") regem Atrebatum superatorum anno 57 a.C.n. constituisse, eundemque (cuius "auctoritas in his regionibus magni habebatur") una cum legatos Britannorum in Britanniam anno 55 misisse refert;[3] illum ibi secum equites circiter triginta transportavisse; mandata pronuntiantem Caesaris statim ab incolis captum et in vincula coniectum esse.[4] Caesare ipso in Britanniam aggresso, incolae Commium liberatum suosque legatos remiserunt ut pacem petiissent.[5] Anno insequenti, Caesare rursus in Britanniam profecto, Commius legatus inter Caesarem regemque Britannum Cassivellaunum transivit huiusque deditionem effecit.[1] Anno 53 Caesar in Treveros proficiscens Commium "cum equitatu custodis loco in Menapiis reliquit"[6] moxque Morinos eo subiecit. Anno incerto civitatem Atrebatum pro Commii meritis "immunem esse iusserat: iura legesque reddiderat".[7]

De fidelitate Commii eo anno mutata alii aliter narrant. Caesar enim, qui bellis anni 52 peractis commentarium suum scripserit, rationem publicam profert: "tanta tamen universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent,"[8] sed Aulus Hirtius in libro de bellis a Caesare anno 51 gestis causam singularem gravemque adducit, quae hieme 53/52 acciderit:

T. Labienus Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse. Quem quia non arbitrabatur vocatum in castra venturum, ne temptando cautiorem faceret, C. Volusenum Quadratum misit qui eum per simulationem conloquii curaret interficiendum. Ad eam rem delectos idoneos ei tradidit centuriones. Cum in conloquium ventum esset et ut convenerat manum Commii Volusenus adripuisset, centurio vel insueta re permotus vel celeriter a familiaribus prohibitus Commii conficere hominem non potuit; graviter tamen primo ictu gladio caput percussit. Cum utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant adfectum, Gallorum, quod insidiis cognitis plura quam videbant extimescebant. Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani venire.[9]

Caesar enim de Labieno in commentariis Gallicis nihil nisi bonum dicit. Hirtius autem, Labieno interdum socio Pompei Magni facto, nonnullas res ab eo vel inconsulte vel infideliter factas refert.[10] Inter suprema libri verba M. Antonium veniam et libertatem Commio dedisse ait "cum iudicaret ab iusto nasci timore" illam diffidentiam, quam erga Romanos concepisset.[11]

Commius iam Romanorum inimicus anno 52 in proeliis Vercingetorigis contra Caesarem egit. Ipse una cum Viridomaro et Eporedorige Aeduis necnon Vercassivellauno Arverno exercitum Gallorum ad obsidionem Alesiae relevandam conduxit.[12] Vercingetorige a Caesare devicto, Commius anno 51 cum Bellovacis Atrebatibus Ambianis Aulercis Caletis Veliocassibus novam repugnationem contra Romanos fovens auxilia insuper Germanorum adduxit,[13] sed, Caesare proeliis consequentibus victore, Bellovacis sociisque deditionem proferentibus, Commius ad Germanos effugit.[14] Breviter in Galliam reversus, a Voluseno insecutus et captus, ab Antonio liberatus est.[11]

Secundum historiam a Frontino relatam Commius denuo Britanniam petivit, a copiis Caesaris etiamnunc persecutus, sed incolumis.[2] Quo anno haec accidisse potuerit non liquet,[15] sed Commius (si idem homo sit) mox in Britanniam regnum quoquo modo condidisse censetur eisdem fere regionibus ubi Romani postea civitates Atrebatum et Regnorum constituerint. Ibi nummos nomine suo signavisse filiisque Tincomaro, Verica, Eppillo potestatem transmisisse satis constat.

De Commio scripsit Anatolius France mythistoriam titulo Komm l'Atrébate (1895).[16]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "per Atrebatem Commium": Caesar, De bello Gallico 5.22
  2. 2.0 2.1 "Commius Atrabas": Frontinus, Strategemata 2.13.11
  3. Caesar, De bello Gallico 4.21.7
  4. Caesar, De bello Gallico 4.27.2-3, 35.1
  5. Caesar, De bello Gallico 4.27.4
  6. Caesar, De bello Gallico 6.6.4
  7. Caesar, De bello Gallico 7.76.1
  8. Caesar, De bello Gallico 7.76.2
  9. Aulus Hirtius, De bello Gallico 8.23.3-6, cf. 8.47.2
  10. Frank Frost Abbott, "Titus Labienus" in Classical Journal vol. 13 (1917) pp. 4-13
  11. 11.0 11.1 Aulus Hirtius, De bello Gallico 8.48.9
  12. Caesar, De bello Gallico 8.76.4
  13. Aulus Hirtius, De bello Gallico 8.5-6, 10
  14. Aulus Hirtius, De bello Gallico 8.21, cf. 8.23
  15. "Difficult to date and perhaps not worthy of credit": W. W. Wroth, "Commius" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
  16. Anatole France, "Komm l’Atrébate" in L'Écho de Paris (2 Septembris/16 Novembris 1895); reimpressa in Anatole France, Clio (1899).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • D. F. Allen, "The Belgic dynasties of Britain and their coins" in Archaeologia vol. 90 (1944) pp. 1–46
  • C. Chemla, ed., Anatole France: Komm l'Atrébate. Éditions de Passy, 2006
  • Richard Coates, "The British Dynasty of Commius: A Philological Discussion" in Studia Celtica vol. 45 (2011) pp. 185–192
  • Laurent Lamoine, "Représentations et attributs des rois gaulois de la Gaule Chevelue" in Christian-Georges Schwentzel, Emmanuelle Santinelli-Foltz, La puissance royale : Image et pouvoir de l’antiquité au Moyen Âge (Redonis: Presses universitaires de Rennes, 2012)
  • Alex Nice, "Commius" in Blackwell Encyclopedia of Ancient History (2012)
  • Malcolm Todd, "Commius" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica