Regni

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Regni fuerunt civitas Britanniae Romanae fortasse e territorio olim ab Atrebatibus recto creata in regione quae hodie Sussexiam occidentalem Hantoniensemque orientalem constituit.

Auctoritate regis huius civitatis haec inscriptio Noviomagi in urbe capitali erecta est:

Inscriptio Noviomagi reperta
[N]EPTVNO·ET·MINERVAE
TEMPLVM
[PR]O·SALVTE·DO[MVS]·DIVINA[E]
[EX]·AVCTORITAT[E·TI]·CLAVD·
[..]GIDVBNI·R[....]GNI·BRIT·
[COLE]GIVM·FABROR·ET[·Q]VI·IN·E[O]
[SVNT]·D·S·D·DONANTE·AREAM[1]

Ille ergo se nominat "Tiberius Claudius ..gidubnus", cives Romanus aut Claudii aut Neronis gratiá, fortasse "[Re]gnus", fere certe "Brit[annus]". Cognomen Britannicum a pluribus "Cogidumnus", a paucis "Togidumnus" legitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. R. G. Collingwood, R. P. Wright, The Roman Inscriptions of Britain. Oxonii: Clarendon Press, 1965 no. 91

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Numismatica