Washingtonia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Vasingtonia (discretiva)

Washingtonia
Washingtonia filifera prope Twentynine Palms Californiae
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
(inordinatus): Commelinidae
Ordo: Arecales
Familia: Arecaceae
Subfamilia: Coryphoideae
Tribus: Corypheae
Genus: Washingtonia
H. Wendl.[1]
Species
Washingtoniae prope Twentynine Palms Californiae.

Washingtonia[2] est genus plantarum florentium familiae Arecacearum, in Civitatibus Foederatis meridio-occidentalibus endemicum, accuratius in California meridiana, Arizona meridio-occidentali, et Mexico (California Inferiori septentrionali et Sonora). Generi sunt duae species, quarum ambae per Civitates Foederatis coluntur, et in Medio Oriente et Europa meridiana (e.g., Croatia), ubi maxime hybridizatur.

Sodales sunt tribus Coryphearum, folia habentes quorum petiolum nudum in flabella rotunda multorum foliorum finitur. Flores in densa inflorescentia sunt. Fructus maturi sunt parvae drupae atrae-fuscae 6–10 mm latae, tenue propagine carnis dulcis super singulo semine.[3]

Species[recensere | fontem recensere]

  • Washingtonia filifera (Lindl. ex André) H.Wendl. Arbor ad 23 m altus; folia magna, petiolum ad 2 m longum, foliola ad 2 m longa. Inflorescentia ad 5 m longa; flores albi; fructus ovalis. Civitates Foederatae meridioccidentales, admodum in extremum Mexicum boreoccidentale.
  • Washingtonia robusta H.Wendl. Arbor ad 25 m alta; folia minora, petiolum ad 1 m longum, et foliola ad 1 m longa. Inflorescentia ad 3 m longa; flores aurantiaci rosei pallescentes; fructus sphericus. Mexicum boreoccidentale.

Usus[recensere | fontem recensere]

Washingtonia palmae secundum Waikoloa Beach Drive in magna insula Havai'i, in scaena Mauna Kea nivata.

Fructus edulis et ab Indis Americanis pro minore victus fonte adhibitus est. Editur quoque ab avibus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. H. A. Wendland, Botanische Zeitung 37:1xi, 68, 148. 1879 (nomen conservatum).
  2. Pro Georgio Washington (17321799), primo Civitatum Foederatarum praeside, nominata.
  3. Robert L. Riffle et Paul Craft, An Encyclopedia of Cultivated Palms (Portlandiae: Timber Press, 2003, ISBN 0881925586, ISBN 9780881925586.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • GRIN • ITIS • NCBI • Encyclopedia of Life • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database