Apocrita

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Apocrita
Duo membra generis Plectroctenae
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Hymenoptera
Subordo: Apocrita
Superfamiliae

Apocrita sunt subordo insectorum ordinis Hymenopterorum. Apocrita vespas, apes, et formicas comprehendunt, et in multis familiis consistunt. Inter ea sunt hymenoptera evolutissima, quae a Symphytis ab arto corpore medio (petiolo) inter primis duobus veri abdominis segmentis effecto distinguuntur: primum abdominis segmentum, propodeum appellatum, ad thoracem coniungitur et; qua re eruditi qui de corpore apocritorum disputant, pro verbis thorace et abdomine verba mesosoma et metasoma sensu stricto adhibent. Ovipositor vel libere extenditur vel retractatur,? et in aculeum pro se defendendo et praeda immobilizanda? evolvi potest. Larvae membris carent et sunt caecae, et vel intra hostem (plantam vel animal) vel in cellula nidificata a matre cibo instructa vescuntur.

Subordo Apocrita in duo greges, Parasitica et Aculeata, usitate ponuntur, qui gradibus carent in hodiernis classificationibus. Parasitica sunt grex artifiosus (paraphyleticus), qui plurima hymenoptera comprehendit. Plurimae species sunt parvae, ovipositore pro pungendo apto. In nonnullis hostibus parasitoidis metamorphosim praemature fit, et in aliis serius. Sunt etiam species quae sunt hyperparasiti (quae alios parasitos parasitant). Parasitica ova pariunt in vel intra alium insectum (ovum, larva, vel pupa), et eorum larvae crescunt seque evolvunt in vel intra illum hostem, qui paene semper interficitur. Multa hymenoptera parasitica sunt pro procuratoribus moderationis biologicae, ad continendas pestes sicut erucae, Hemiptera, Diptera, et Curculionoidea adhibitis.

Aculeata sunt grex monophyleticus, cui sunt species in quibus ovipositor feminae in aculeum ad venenum infundendum (potius ova) commutatur. Inter hos greges sunt formicae familiares, apes, et varia vesparum parasiticarum et praedatoriarum genera; omnia hymenoptera socialia quoque. Inter Aculeata nonparasitica et nonsocialia, larvae animalia capta (usitate viva et torpida), vel polline et nectare, aluntur. Iuvenes aculeatorum socialium (Polistinarum et Vespinarum) praeda vel polline et nectare (apes), vel fortasse seminibus, fungi, vel etiam ovis quae non vivere possunt (formicae) aluntur.

Familiae extantes et superfamiliae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Apocrita spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Apocrita in Victionario.
Wikispecies-logo.svg Vide Apocrita apud Vicispecies.