Jump to content

Vespinae

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Subordo : Apocrita 
Familia : Vespidae 
Subfamilia : Vespinae 
Reliqua Palaeovespae florissantiae, vespae exstinctae

Vespinae sunt subfamilia insectorum familiae Vespidarum, cui sunt maximae notissimaeque vespae eusociales, inter quas Vespae verae, atque Dolichovespulae et Vespulae. Aliud genus, Provespa, est parvus, vix notus vesparum nocturnarum Asiae Meridio-Orientalis grex. Unum genus, Palaeovespa, inter fossilia Eocaenis ex Colorato exfossa descriptum est. Grex omnes per continentes praeter Antarcticam inveniri potest. Aliquae harum vesparum sunt species invadentes, extra earum distributionem geographicam endemicam introductae, quae gravissimae pestes fieri possunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide "Vespinas" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vespinas spectant.