Vespidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vespula germanica Horizontalview Richard Bartz.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Subordo : Apocrita 
Superfamilia : Vespoidea 
Familia : Vespidae 

Vespidae sunt magna (paene 5000 specierum), diversa, cosmopolita vesparum familia, cui sunt paene omnia Apocrita eusocialia nota, multaeque vespae solitariae. Quaeque colonia vesparum socialium singulam reginam et multas operarias femineas continet, quibus sunt varii sterilitatis gradus ad reginam spectantes. Coloniae temperatarum specierum socialium plerumque unum annum durant, hieme ineunte morientes. Novae reginae maresque extrema aestate gignuntur; post autem coniunctionem, reginae in rimis vel aliis locis protectis hiemant, cum mares emoriuntur. Nidi plurimarum specierum luto aedificantur, sed Polistinae, Stenogastrinae, et Vespinae fibris plantarum utuntur, quas eae ut genus chartae efficiant. Multae species sunt vectores pollinis, qui pollinationem plantarum adiuvant.[1]

Omnes subfamiliarum Polistinarum et Vespinarum species sunt eusociales, sed species Eumeninarum, Euparagiinarum, et Masarinarum sunt solitariae; praeterea, Stenogastrinae varias a solitariis ad sociales formas continent.

Polistinae et Vespinae, potius praedas statim consumentes, praedas masticatas larvis dant; quo facto, larvae liquido claro, multa acida amina? continenti, vicissim manant, quem adulti consumunt; exacta acidi amini compositio inter species multo variat, sed ea acida magna ex parte ad nutritionem adultorum adiuvare putantur.[2]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. R. B. Sühs, A. Somavilla, J. Putzke, et A. Köhler (2009), "Pollen vector wasps (Hymenoptera, Vespidae) of Schinus terebinthifolius Raddi (Anacardiaceae), Santa Cruz do Sul, RS, Brazil," Brazilian Journal of Biosciences 7(2): 138–143.
  2. J. H. Hunt, I. Baker, et H. G. Baker (1982), "Similarity of amino acids in nectar and larval saliva: the nutritional basis for trophallaxis in social wasps," Evolution 36: 1318–1322.