Tribulus terrestris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Starr 030612-0063 Tribulus terrestris.jpg
Flos et folia

Ordo : Zygophyllales 
Familia : Zygophyllaceae 
Genus : Tribulus 
Species : T. terrestris 
Tribulus terrestris 
L.  
Tribulus terrestris

Tribulus terrestris, ex zygophyllacearum familia, est herba humilis, oriunda ex calidis Europae Asiaeque regionibus, necnon ex Africa Australiaque.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Binomen a Linnaeo anno 1753 statutum est.

Veteres Graeci, considerantes trium basim aculeorum, quæ formatur cum iactatur, tribulum (tri-bolos) appellabant muricem ferreum. Propter similitudinem rerum, Plinius senex, in Naturali Historia (21, 91), et Vergilius, in Georgicis (1, 153), carduum quemdam dicebant tribulum.

Dicitur etiam terrestris, quia de humili agitur planta, quæ parum a solo eminet.

Usus[recensere | fontem recensere]

Graeci, Romani, Seres aliique antiquitatis populi noverunt tribulum terrestrem, eoque tamquam medicamento utebantur. Etiam in praesentia, tribulus terrestris creditur occurrere sterilitati et erectionis impotentiae; creditur etiam augere utriusque sexus libidinem.

Tribulus terrestris potest, uti aiunt, animum recreare, vires augere, musculos producere. Non ergo sine causa ii, qui corporis exercitationibus operam dant, tribulum terrestrem tamquam alimentorum supplementum sumunt.

Periti adhuc medicas tribuli terrestris proprietates investigant.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]