Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Hyderabad

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Hyderabad
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: India
Numerus incolarum: 6 809 970±0, 11 723 548±1
Zona horaria: UTC+5:30
Situs interretialis
Hyderabad: situs

Hyderabad[1] (scriptura Telugu హైదరాబాదు; Devanagari हैदराबाद Haidarābāda) est urbs Indiae circiter 3 654 900 incolarum et civitatum Āndhrae Pradeśae Telangānāeque caput.

Clima[recensere | fontem recensere]

Monumentum Charminar appellatum, signum urbis

Sicut Telangānāe parti maximae, urbi Hyderabadensi clima est tropicum savanense per enumerationem Köppen–Geiger, imbribus pluribus sub hippalo a mense Iunio ad Septembrem incidentibus; temperatura aëris media mensibus Decembri et Ianuario 22° atque mense Maio 33°, minima inter 15° et 26°, maxima inter 28° et 39°, sed minima extrema usque hodie nota 6.1° die 8 Ianuarii 1946, maxima extrema 45.5° die 2 Iunio 1966; pluviis mense Decembri ad 6 mm tantum, mense Augusto 179 mm, toto anno non minus quam 828 mm elevatis, pluvio diurnali omnino maximo 241.5 mm die 24 Augusti 2000; diebus pluviosis per annum totum fere 64 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 37% mense Aprili et 74% mense Augusto reperta, horis solis fulgentis mense Augusto 137, mense Ianuario 279, per annum totum 2 729 repertis.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. "Archidioecesis Hyderabadensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hyderabad spectant.


Indiae urbes milies milium incolarum