Jump to content

Andrenidae

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Subordo : Apocrita 
Superfamilia : Apoidea 
Familia : Andrenidae 
Andrena sp.

Andrenidae sunt magna et paene cosmopolita familia solitariorum anthophilorum, insectorum quae nidos sub solo excavant. Familia maxime diversa est in regionibus temperatis vel siccis (zonis temperatis rite xericis calidisque appellatis). Permagna genera comprehendit, inter quae Andrena (plus 1300 species) et Perdita (plus 700). Species unius subfamiliae, Oxaeinarum, tam variae videntur, ut statum familiarem usitate acceperunt, sed diligens explicatio phylogenetica monstrat eas ad Andrenidas pertinere, subfamiliae Andreninarum proximas.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Michener 2007.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michener, C. D. 2007. The Bees of the World. Ed. secunda. Baltimorae: Johns Hopkins University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks