Antiochia ad Orontem

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Collocatio Antiochiae in Turcia.

Antiochia, vel Antiochia ad Orontem (Graece Ἀντιόχεια ἡ ἐπὶ Ὀρόντου, Antiócheia he epì Oróntou, etiam Ἀντιόχεια ἡ Μεγάλη Antiócheia hê Megálê, 'Magna Antiochia'), hodie Turcice Antakya, est municipium Turciae. Centenorum circiter et undequadraginta milium incolarum, quod in extrema parte Turciae situm, qua ager Turcicus ad meridiem vergit, non procul abest a Syria.

Historia[recensere | fontem recensere]

Antiochia condita est anno 300 a.C.n. a Seleuco I rege partium Asiaticarum regni illius, quod Alexander Magnus sibi comparaverat. Postea Antiochia urbs et caput regni erat.

Quae urbs sub dicionem populi Romani redacta opulentissima erat omnium provinciarum ad orientem solem spectantium. Antiochiae nati sunt homines praeclari Libanius rhetor, Ammianus Marcellinus rerum gestarum scriptor, Iohannes Chrysostomus episcopus Constantinopolitanus.

Antiochiae primum fideles novae religionis, cum Iesum Christum pro deo haberent, appellati sunt Christiani.[1]

Tres patriarchati locum praecipuum primum habuerunt in ecclesia Christiana: Antiochenus, Romanus (papa), et Alexandrinus. Antiochia etiam vocata erat Theoupolis aliquo tempore saeculo sexto.

Anno 526, terraemotus maximus urbem diruit.

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum actus apostolorum (11.23): Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Campbell, Sheila. 1988. The Mosaics of Antioch.
  • Downey, Glanville. 1974. A History of Antioch in Syria.
  • Petit, Paul. 1955. Libanius et la vie municipale à Antioche au IVe siècle apr. J.-C.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Antiochiam ad Orontem spectant.