Jump to content

Libanius

E Vicipaedia

Libanius (Graece: Λιβάνιος, Libanios) fuit rhetor Graecus Antiochensis.

Natus est 314 filius decurionis urbis Antiochiae. Avus eius et patruus magnus decuriones anno 303 iussu imperatoris Diocletiani morte puniti sunt, quod cives Antiochiae milites seditiosos et praedantes necaverant. [1]

Undecim annos natus Libanius patrem amisit, a matre summa diligentia in praedio familiae educabatur. Quindecim annos natus sua sponte auctores antiquos Graecos legere coepit eorumque opera magna parte memoriae mandavit. Anno 336 Athenas profectus est, ut studia sua perficeret. Ita anno 339 professor artis rhetoricae factus est. Anno 340 Athenas reliquit et Constantinopoli artem dicendi docuit. Anno autem 344 hac urbe cessit et quattuor annos Nicaeae professor vivebat. Anno 348 aut 349 iussu Constantii II Constantinopolim revertit. Anno autem 354 in patriam Antiochiam profectus est, ubi ad mortem vivebat.[2]

Libanius cum Iuliano, qui postea imperator Romanorum erat, amicitia iunctus fuit. Qui Nicaeae orationes Libanii scriptos legebat, quod iuvenis audire non debuit. Nam Libanius fuit cultor deorum, cum Iulianus Christiana fide educaretur.

Postea, cum Iulianus Caesar Galliam ministravit, multas epistulas ab eo recepit, qui Libanium valde admirabatur, et multas dabat. Iulianus Augustus mense Iulio anni 362 ipse Antiochiam venit et cum Libanio saepe de philosophia disputavit. Martio autem anni sequentis imperator Antiochiam reliquit, ut bellum contra Persas moveret. Libanius nuntio mortis Iuliani allato magno dolore affectus est. Octobris 363 inimici Iuliani imperatoris etiam eum aggressi sunt, cum Iovianus Augustus Antiochiae erat.

Sub Valente imperatore multis difficultatibus afflictus est, propterea quod Christianam fidem semper repudiabat. Theodosius I autem, quamquam ipse Christianus studiosus erat, Libanio etiam favebat et honore praefecti praetorio eum ornare in animo habuit. Sed Libanius hoc nomen recusavit.

Anno 387 a Theodosio impetravit, ut imperator Antiochiae, quae propter tributa magna rebellaverat, pepercit.

Anno 393 mortuus est.

Libanius LXIV orationes se variis rebus scripsit, quae supersunt. Post mortem Libanii sine ordine certo editae sunt:

or. I-V de se ipso; oratione prima de vita sua narrat

or. VI-VIII et XXV de quaestionibus moralibus

or. XI de Antiochia

or. XII-XVIII et XXIV de Iuliano imperatore

or. XIX-XXIII de seditio Antiochensium

or. XXX de templis deorum non delendis

or. LIII de sumptu conviviorum

or. LIX ad Constantium II et Constantem anno 344 aut 345

or. LX de incendio templi Apollinis (362)

or. LXI de motu terrae, qui Nicomedeiam delevit (358)

Declamationes

[recensere | fontem recensere]

Sunt LI declamationes, qui tantum artis rhetoricae demonstrandae causa scriptae sunt. Nonnullae ex iis autem falsae videntur.

Libanii circiter MD epistulae exstant, quae ex anno 350 ad usque 366 atque ex 387 ad usque 393 scripti sunt. Litteras dedit et imperatoribus ut Iuliano ac Theodosio et hominibus ignotis, qui litteras ex sua manu expetiverant. Litterae, quae supersunt, nos de rebus et personas certiores faciunt. An Libanius eas ad editionem scripserit, nescimus.

Libri Libanii in rete

[recensere | fontem recensere]
  1. R. Sievers, Das Leben des Libanius (Berolini 1868), p.2ff.
  2. Der Neue Pauly, s.v. Libanius, T. VII C. 129.

Nexus Externi

[recensere | fontem recensere]

Libanii argumenta ad Demosthenis orationes apud Vicifontem