Alexandria antiqua

Latinitas bona
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Alexandria (discretiva)

Alexandria (Mediterraneum Orientale )
Alexandria
Alexandria
Alexandriae situs.
Forma urbis antiquae Alexandriae.

Alexandria antiqua (Graece Ἀλεξάνδρεια) in situ oppidi Aegyptii Rhacotidis e novo ab Alexandro Macedone vere anni 331 a.C.n. condita est. Origo urbis ab incolis die 25 Tybi celebrabatur.[1] Alexander ipse cursus murorum viarumque potiorum atque locum fori aedificiorumque maximorum descripsit;[2] reliqua Dinocrates Rhodius architectus ordinavit.[3] Fuit caput regni Ptolemaeorum, sedes regum huius familiae, caputque provinciae Aegypti sub imperio Romano. Pars urbis ob inundationem die 21 Iulii 365 devastata est.[4] Eodem loco stat ubi hodie urbs Alexandria surgit, sed viis et vicis partim retractatis.

Alexandria a principio in regiones urbanas quinque divisa est, litteris Graecis denotatas, Alpha, Beta, Gamma, Delta, Epsilon. Haec nomina (si in Historia fabulosa Alexandri Magni fidem reponimus) ab Alexandro ipso data sunt ut verba commemoraverit Άλέξανδρος Βασιλεὺς Γένος Διὸς Ἔκτισεν, scilicet "Alexander rex proles Iovis condidit".[5] Quae regiones rarius in documentis reperiuntur; Delta autem fuit regio populi Iudaici.[6] Aliter inter regiones enumerantur Regia (Βασίλεια),[7] ubi domus regiae Ptolemaeorum sitae fuerunt; Rhacotis, olim oppidum Aegyptiorum, "hodie ea Alexandriae pars quae Navalibus superiacet";[8] et Bruchion in media urbe collocatum.[9]

Nomina[recensere | fontem recensere]

Quoniam tanta urbs erat, totque gentium, mentio fit Alexandriae multis in linguis.

  • Latine sane solet Alexandrīa Alexandrēave dici, a Graeco Ἀλεξάνδρεια[10]
  • Aegyptii usi sunt nomine Graeco simili in locis sollemnioribus, ut in Decreto Ptolemaei V Memphitico:
    • Hieroglyphice Pɜ-Sbty-n-(Ỉlksdrs)|.t "Moenia Alexandri."
Alexandria
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
pAsbt
y
O36N<
il
k
sd
r
z
>t
niwt
Translitteratio Pɜ-Sbty-n-(Ỉlksdrs)|.t
Translatio Moenia Alexandri
    • Demotice Pɜ-ˁ-n-(Ʒlgsɜntrs)| "Portio Alexandri" aut fortasse "Domus Alexandri."
    • Coptice Ⲁⲗⲉⲝⲁⲛⲇⲣⲉⲓⲁ Alexandreia
  • At multo saepius Aegyptie loquentes malebant nomine nativo, Rhacotide, pro urbe tota uti:
    • Hieroglyphice Rˁ-Qdy.t "Locus Aedificandi"
Rhacotis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
r
a
qddiitniwt
Translitteratio Rˁ-Qdy.t
Translatio Locus Aedificandi
    • Demotice Rˁ-Qṱ "Locus Aedificandi"
    • Coptice Ⲣⲁⲕⲟϯ Racoti
  • Iudaei scribebant אלכסנדריא, et similiter, quod in traditione legendi Thalmudem solet ˀĂlɛkhsandaryåhˀ sive ˀĂlɛkhsandǝrīˀåh (sive etiam ˀĂlakh-) proferri.[11]
  • Arabes urbis potiti nomen الإسكندرية al-ˀIskandarīyah dicebant, quod nomen usque ad hunc diem invalet.

Descriptiones[recensere | fontem recensere]

Columna Diocletiani urbsque Alexandria anno fere 1850 visae.

Alexandria a Strabone in Geographicorum libris compendiose describitur:

Urbis situs chlamydis figuram habet, cuius latera quae in longum tendunt circumalluuntur 30 fere stad. diametro, latera vero quae in latum sunt isthmi obtinent per septem octove stad. quorum uterque hinc mari, illinc lacu distinguuntur. Ac tota quidem urbs viis distincta est quibus et equi et currus agi possint, sed duabus latissimis, quae plus iugero expanduntur et sese medias ad rectos angulas secant. Civitas publica fana pulcherrima habet, et regias quae quartam tertiamve totius ambitus partem occupant. Nam regum quisque, quemadmodum publica deorum dona aliquo ornamento decorabant, sic et ad eas quae factae erant regiam aliquam aedificabant, ut nunc poëtae illud vere dici possunt "sunt alia ex aliis";[12] atque omnia inter se iuncta sunt et portui contigua, etiam quae extra eum sunt. Pars etiam regiarum est Museum ... Regiarum pars et illud est quod corpus appellatur: id circuitus quidam est in quo regum sepulturae et Alexandri erat ... In Magno Portu iuxta ingressum ad dextram est insula et turris Pharus; ad laevam sunt cautes et Lochias promontorium in quo regia est. Ingredienti ad sinistram sunt interiores regiae, continuae iis quae sunt in Lochiade, quae multos ac varias mansiones et lucos habent. His occultus clausus portus subiacet qui proprius est regum. Item Antirrhodus insula, quae ante effossum portum iacet, et regiam habet et parvum portum; ea sic vocata est quod quasi cum Rhodo contenderet. Supra hanc theatrum est, postea Posidium, flexus quidam (ab eo prominens quod Emporium vocatur) et Neptuni templum habet. Id Antonius addito aggere fecit ut magis in medium portum emineret; in extremo domum construxit quam Timonium appellavit ... Postea est Caesarium et Emporium et secessus quidam, postea Navalia usque ad Septenstadium; atque haec circa Magnum Portum sunt. Deinceps post Septenstadium est Eunosti Portus, et supra hinc est defossus portus nomine Cibotus qui et ipse navalia habet. Interius fossa est navigabilis usque ad Mareotidem lacum extensa; extra fossam itaque restat urbis paululum. Postea est Necropolis et suburbanum in quo horti plurimi sunt et sepulturae (mansiones condiendis mortuis idoneae). Intra fossam sunt Sarapium et alia quaedam antiqua fana derelicta quodammodo propter templorum fabricam quae Nicopoli fit; nam et amphitheatrum et stadium et quinquennalia certamina ibi celebrantur; antiqua vero derelicta sunt. Et (ut brevi colligamus) urbs et donariis et sacris plena est, sed pulcherrimum est Gymnasium, quod porticus habet stadio maiores, et forum iudiciale et lucos. Est etiam Panium altitudo quaedam manufacta, turbinea, petrosae ripae persimilis in quam per cochlium ascenditur. Ab eius vertice tota urbs subiecta undique cerni potest. A Necropoli vero platea quae in longum est, secus Gymnasium, pertendit usque ad portam Canopicam; postea est id quod Hippodromus et aliae [?] adiacentes usque ad Canopicam fossam.
Strabo, Geographica 17.1.8-10

Urbem sic protagonista mythistoriae Leucippae et Clitophontis descripsit:

Confecto tandem trium dierum spatio, Alexandriam nave delati sumus: mihique Solis, quas vocant, portas introeunti mira quaedam urbis pulchritudo voluptate oculos complevit. A Solis enim ad Lunae usque portas (in eorum autem deorum tutela portae ipsae sunt) recta columnarum series utrimque protendebatur. Quarum in medio, campus urbis situs erat per quem viae multae -- in urbe peregrinatio! Illinc aliquot urbis stadia progressus, ad eum locum cui ab Alexandro nomen est perveni: aliamque civitatem vidi, cuius pulchritudo hoc pacto distincta erat, ut quam longus esset columnarum in rectum dispositarum ordo, tam longus alius in obliquum esset. In omnes itaque vias obtutus dispertiens, neque spectando satiari, neque pulchritudinem omnem assequi poteram ... Forte autem eo tempore magni numinis, quem [[Iuppiter|Δία]] Graeci, Serapin Aegyptii vocant, festi dies celebrabantur, et facium gestatio, idque non vulgari admiratione dignum animadverti: vespera enim cum adventasset, ac iam sol accidisset, nox tamen nullo in loco erat, sed alius minutas quasdam in partes dividens lucem sol exoriebatur. Tunc urbem illam cum caelo etiam pulchritudine contendere vidi. Milichium quin etiam Iovem, Caelestisque Iovis templum visitavi

.

Ecclesiae Christianae[recensere | fontem recensere]

Fontes de Alexandria antiqua[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pseudo-Callisthenes 1.32.7; calendario nostro dies 7 Aprilis 331 a.C.n.
  2. Arrianus, Anabasis Alexandri 3.1.4-5; Pseudo-Callisthenes 1.31.5-1.32.6
  3. Vitruvius, De architectura 2.praef.4
  4. Jacques et Bousquet (1984)
  5. Historia fabulosa Alexandri Magni α 1.32
  6. Flavius Iosephus, De bello Iudaico 2.18.8; Contra Apionem 2.4.34-35. Vide Martin (1984) p. 212 et n. 11
  7. Strabo, Geographica 17.1.8
  8. Strabo, Geographica 17.1.6
  9. Ammianus Marcellinus, Res gestae 22.16.15
  10. Vide Translitteratio Linguae Graecae de eventu litterarum ει ante vocalem.
  11. Hae appellationes secundum lexicum Jastrow. Lingua Neohebraea verbum אָלֶכְּסַנְדְּרִיָּה legitur, quod nostra aetate Aleksandriya audit (antiquo more ˀÅlɛkkǝsandǝrīyåh fuisset—at haec lectio omnino a phonologia lingarum Hebraicae Aramaicaeque antiquarum discrepit)
  12. Odyssea 17.266 (de domo Ulixis dictum)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • N. Bonacasa, A. Di Vita, edd., Alessandria e il mondo ellenistico-romano: studi in onore di Achille Adriani. 3 voll. Romae: L'Erma di Bretschneider, 1983-1984 Paginae selectae vol. 1
  • A. Adriani, Repertorio d'arte dell'Egitto greco-romano. Palermo, 1961-
  • P. M. Fraser, "Byzantine Alexandria: decline and fall" in Annual of the British School of Arcaheology at Athens vol. 45 (1993) pp. 91-106
  • P. M. Fraser, Ptolemaic Alexandria. 3 voll. Oxonii: Clarendon Press, 1973
  • C. Hass, Alexandria in Late Antiquity: topography and social conflict. Baltimore, 1997
  • C. Jacob, François de Polignac, edd., Alexandrie IIIe siècle av. J.-C.: tous les savoirs du monde ou le rêve d'universalité des Ptolémées. Lutetiae, 1992
  • F. Jacques, B. Bousquet, "Le raz de marée du 21 juillet 365" in Mémoires de l'Ecole Française de Rome: antiquité vol. 96 (1984) pp. 423-461
  • Mahmoud-Bey, Mémoire sur l'antique Alexandrie. Copenhagen, 1872
  • Judith McKenzie, The architecture of Alexandria and Egypt, 300 B.C.-A.D. 700. New Haven: Yale University Press, 2007 Paginae selectae
  • Annik Martin, "Alexandrie: l'investissement chrétien de la ville" in Jacques-Olivier Boudon, Françoise Thelamon, edd., Les chrétiens dans la ville (Mont-Saint-Aignan, 2006. ISBN 9782877753661) pp. 47-64 paginae selectae
  • Annik Martin, "Les premiers siècles du christianisme à Alexandrie: essai de topographie religieuse, IIIe-IVe siècles" in Revue des études augustiniennes vol. 30 (1984) pp. 211-225
  • B. A. Pearson, "The Acts of Mark and the topography of ancient Alexandria" in Annual of the British School of Archaeology at Athens vol. 45 (1993) pp. 239-246

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandriam antiquam spectant.