Patriarchatus Antiochenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Patriarchatus Antiochenus a Petro apostolo fere anno 34 condidisse putatur. Post schisma saeculi quinti (et alia schismata posteriora) hodie minimum tres ecclesiae successionem legitimam patriarchatus sibi vindicant, quo fit, ut unaquaeque harum ecclesiarum patriarcham suum legitimum successorem Petri in cathedra Antiochena esse censeat. Nullus horum patriarcharum adhuc in Antiochia urbe (hodie: Antakya in Turcia) vivit.

1) Ecclesia Orthodoxa Antiochena Syrorum ad Ecclesias Veteres Orientales pertinet, quae Concilium Chalcedonense abnuerunt. Patriarcha est a die 31 Martii anno 2014 Ignatius Ephraem II Karim, metropolita et vicarius patriarchalis archidioeceseos Ecclesiae Orthodoxae Antiochenae Syrorum in partibus orientalibus Civitatum Foederatarum Americae. Lingua liturgica patriarchatus est Syriaca (occidentalis). In communitate ecclesiastica est cum Coptis, Ecclesia Aethiopica et cum nonnullis ecclesiis Indiae meridianae, ut puta Ecclesia Malankara Syro-Orthodoxa. Ad honorem episcopi tertii Antiocheni, Sancti Ignatii, omnes patriarchae huius ecclesiae nomen Ignatii ferunt.

2) Ecclesia Graeco-Orthodoxa Antiochena, quae ad Ecclesias Orthodoxas pertinet, saeculo quinto ob controversias de decretis Concilii Chalcedonensis ortas ab Ecclesia Orthodoxa Antiochena Syrorum divisa est. Ecclesia e fidelibus, qui Chalcedonense agnoverant, nata est, syro-orthodoxa ex iis, aqui abnuerant. Sua ipsa sententia una cum aliis ecclesiis orthodoxis Unam, Sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam format et cum iis in communione ecclesiastica est. Lingua liturgica praeter linguam Graecam erat Syriaca, a saeculo vicesimo autem Arabica hodierna. Patriarcha ac caput Ecclesiae Orthodoxae Antiochenae est Ignatius IV Hazim, cuius sedes Damasci est.

3) Tres Ecclesiae Catholicae Orientales, quae inter saeculum septimum et duodevicesimum ex ecclesiis supradictis ortae sunt, etiam ipsae caput earum „Patriarcham Antiochenum“ appellant. Hae sunt: a) Ecclesia Maronitarum (Sedes: Jounieh apud Berytum) b) Ecclesia Graeco-Catholica Melcitarum (Sedes: Damascus) c) Ecclesia Syro-Catholica (Sedes: Berytus).

4) A tempore expeditionum sacrarum usque ad annum 1953 exstabat etiam Patriarcha Latinus Antiochenus, qui civitatibus equitum cruce signatorum eversis Romae residebat muneribus carens. Anno 1953 ultimus Patriarcha Latinus mortuus est. Anno 1964 patriarchatus a papa Paulo VI, ut res cum Patriarcha Constantinopolitano Athenagora convenerat, una cum patriarchatibus Latinis Constantinopolis et Alexandriae suppressus est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]