Alma Mater Rudolphina Vindobonensis

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Wikidata Alma Mater Rudolphina Vindobonensis
Res apud Vicidata repertae:
Alma Mater Rudolphina Vindobonensis: sigillum
Alma Mater Rudolphina Vindobonensis: sigillum
universitas
Civitas: Austria
Locus: 48°12′47″N 16°21′35″E
Situs: Vindobona

Rectio

Origo

Conditor: Rudolphus IV
Inceptio: 12 Martii 1365

Tabula aut despectus

Alma Mater Rudolphina Vindobonensis: imago
Alma Mater Rudolphina Vindobonensis: imago

Alma Mater Rudolphina Vindobonensis, Universitas litterarum Vindobonensis[1] seu Universitas Viennensis,[2] Vindobonae sita, est maxima universitas Austriaca et omnium linguae Theodiscae terrarum, quae 89 716 discipulos ac 9793 administros (ex quibus 6844 docentes) amplectitur.[3] Die 12 Martii 1365 condita, secunda est antiquitate universitas Sacri Romani Imperii. Sensu stricto non iam est universitas, quia medicina anno 2004 segregata est, nomine Universitas Medicinae Viennensis. Hoc tempore 178 studia offeruntur.[4]

Historia[recensere | fontem recensere]

Initia[recensere | fontem recensere]

Rudolphus IV cognomento fundator.

Universitas die 12 Martii 1365, die festo Sancti Gregorii Magni, duobus litteris (Latinis et Theodiscis) a Rudolpho IV duce Austriae instituta est, qua re fundator cognominatur. Antea diu cum curia Romana de condicionibus studiorum condendorum tractaverat, mediocri eventu tamen, cum facultatem theologiae condi concessum non sit. Dubium non est, quin Rudolphus et honorem domus Habsburgensis augere et socrum eius Carolum IV imperatorem, qui Universitatem Carolinam Pragensem anno 1348 condiderat, aemulari studebat.

In studiis condendis exemplum Universitatis Parisiensis secutus est, cui erant quattuor facultates et quattuor nationes: nationes universitatis Viennensis erant Austriaca, Rhenania, Hungarica, Saxonica.[5] Dux universitati, quae erat res usque tunc inaudita, partem urbis inter arcem et Monasterium B.M.V. Ad Scotos Viennae, aream plus decem hectariorum, in usum studentium ac magistrorum tradere in animo habuit, muro a reliqua urbe secludendam.[6]

Praematura Rudolphi morte (die 27 Iulii 1365), universitas modo condita adiutorem maximi momenti amisit. Vix condita paene exstincta est, nisi civitas Viennensis opes necessarias suppeditaret.

A magno schismate occidentali usque ad Reformationem[recensere | fontem recensere]

Collegium ducale circa annum 1400.

Magno schismate occidentali (1378–1417) demum studia Viennensia efflorescebant, quod multi studentes ac professores, qui Parisios litis causa reliquerant et locum studiorum quaerebant, Vindobonae sedes collocaverunt. Praeterea die 21 Februarii 1384 Urbanus VI papa facultatem theologiae concessit, eodem tempore Collegium ducale Sorbonae simile conditum est, quod abhinc quasi universitatis fundamentum factum est.[7] Anno 1385 statuta universitatis promulgata sunt, quorum normae per saecula sequentia vigebant. Numerus immatriculatorum celeriter crescebat: recens matricularum pervestigatio demonstrat annis 1385–1505 Vindobonae 40 683 immatriculatos fuisse, id est fere 20 centesimae omnium immatriculatorum universitatum Sacri Romani Imperii universitate Pragensi excepta, cuius matriculae universae non iam exstant.[8]

Praeter grammaticam imprimis logica docebatur, cum rhetorica magis neglecta sit. In regione astronomica inter alios tres viri excellunt: Ioannes de Gamundia(de) (mortuus 1442), Georgius Peurbachius (mortuus 1461) et Iohannes Regiomontanus (mortuus 1476). Magnitudine secunda erat facultas iuridica, minima medicina plurimis studentibus pauperibus nimis sumptuosa. Facultatis theologiae erat "rectam fidem" in terris Austriacis servare. Etiam conciliis et synodis magistri universitatis Viennensis crebres interfuerunt. Scriptores maximi momenti erant Henricus de Hassia(de), qui studia Vindobonensia, postquam Sorbonam Urbani VI assectator relinquere debuit, ab anno 1384 restituit; Henricus de Oyta(de), qui inter facultatis theologiae conditores numeratur; Nicolaus de Dinkelspuhel(de); Thomas Ebendorfer(de) (peritus in rebus Hussiticis et solus Christianus, qui de Iudaeorum pernicie anno 1421 Vindobonae commissa scripsit).[9]

Humanismus, Reformatio, Contrareformatio[recensere | fontem recensere]

Xylographium a Ioanne Burgkmair anno 1504/1505 facta, quae insignia Collegii poetarum et mathematicorum Universitatis Viennensis demonstrat.

Anno 1501 imperator Maximilianus I Collegium poetarum et mathematicorum condidit et cum universitate coniunxit. Duae cathedrae, altera poeticae et rhetoricae, altera historiae naturalis, institutae sunt. Primus collegii poetarum rector Conradus Celtis (1459-1509) anno 1497 Vindobonam advocatus factus est, cui etiam ius poetae laureandi concessum est, quod eo mortuo ad universitatem transiit. Celtis multos humanistas allexit, qui "Sodalitatem litterariam Danubianam" formaverunt. Inter quos erant Georgius Tannstetter-Collimitius, Iohannes Stabius, Thomas Resch, Andreas Stiborius, Stephanus Rosinus, Ioannes Cuspinianus et reformator Ioachim Vadianus.[10]

Tempore humanismi universitati plus quam 6 000 studentes erant. Postquam autem reformatio a Luthero anno 1520 incitata diffusa est, universitas Viennensis ut „institutum papale“ multos studentes ad novas academias Protestanticas amisit. Cum Turcae anno 1529 Vindobonam obsiderent, universitas paene exstincta est. Ad hoc urbs pluries morbis perniciosis vexata et in paupertatem redacta est. Inde saeculo decimo sexto universitati interdum non plus quam 30 studentes erant. Itaque a Ferdinando I imperatore die 13 Octobris anno 1623 „Sanctione Pragmatica“ cum collegio Iesuitarum anno 1551 condito coniuncta est et facultates theologicas philosophicasque societati Iesu permissae sunt. Qua restitutione universitas iterum crescere coepit, Iesuitae per 150 annos primum locum occupaverunt.

Aevum Illuminationis[recensere | fontem recensere]

Valetudinarium anno 1784.
Theatrum anatomicum anno 1786.

A saeculo duodevicesimo ineunte cum rationes docendi Iesuitarum tum neglegentia facultatum saecularium magis magisque vituperatae sunt: Finis studiorum, ut tum multi putabant, usus civitatis esse deberet. Maria Theresia imperatrice medicus eius Gerardus van Swieten studia universitatis funditus commutavit: Munere directoris studiorum instituto civitas in omnibus rebus universitariis validissima facta est. Iesuitae iam ante quam ordo anno 1773 suppressus est ex universitate demoti, 1778 Protestantes ad gradus academicos, 1782 etiam Iudaei ad doctoratum medicam et iuridicam admissi sunt. Particularis universitatis iurisdictio anno 1783 finem habuit. Ea, quae docebantur, usui civitatis esse debebant. Facultas medica novis cathedris (ut puta botanica et chemica) aucta est; anno 1784 valetudinarium ("Allgemeines Krankenhaus") aedificatum est, quae tum in orbe terrarum maximum et ad novissima exempla instituta erat; eodem anno novum "Theatrum anatomicum" inauguratum est. Etiam facultas iuridica amplificata est, cum theologia et philosophia potius neglectae sint.[11]

Saeculum undevicesimum[recensere | fontem recensere]

Studentes legionis academicae Vindobonae anno 1848 vias obstruunt

Rebus novis Francicis commoti studentes Viennenses die 12 Martii 1848 constitutionem et libertatem imprimendi poposcerunt; mox "legione academica" formata una cum operariis pro libertate pugnare coeperunt. Cum initio victores essent, tamen die 31 Octobris eiusdem anni Vindobona a copiis imperialibus occupata, legio academica dissoluta est, multi principum seditionis damnati, rogationes studentium abolitae sunt.[12]

Anno 1867 demum ministro Leone de Thun-Hohenstein comite auctore, qui universitates Germaniae imitatus est, omnis studiorum structura renovata et facultas Philosophica, ut doctrinae pervestigationique serviret, commutata est. Anno 1867 legis principalis[13] articulus 17, qui adhuc valet, decretus est: "Scientia et doctrina eius libera est" (Die Wissenschaft und ihre Lehre ist frei).[12]

In aedificio principali.

Die 11 Octobris 1884 imperator Franciscus Iosephus novum aedificium principale Universitatis Vindobonensis iuxta Ringstraße a Henrico de Ferstel aedificatum inauguravit.[14]

Aedificium principale Universitatis Vindobonensis, photographema saeculo vicensimo ineunte captum.

Feminis ab anno 1897 aditus ad studia (primo philosophica, deinde etiam alia) patet, 1921 prima femina cathedram obtinuit.[15]

Facultas medica iam 1365 condita et a Gerardo van Swieten restituta saeculo undevicesimo exeunte nomine "Wiener Medizinische Schule" (Schola medica Viennensis) toto orbe terrrarum notissima facta est. Inter alios memoratu digni sunt: Carolus de Rokitansky (1804–1878), Iosephus Škoda (1805–1881), Ferdinandus de Hebra (1816–1880), Ignatius Semmelweis (1818–1865), Ludwig Türck (1810–1868), Ioannes Nepomuk Czermak (1828–1873), Leopoldus de Dittel (1815–1898), Theodorus Billroth (1829–1894), Hermannus Nothnagel (1841–1905), Rudolphus Chrobak (1843–1910), Adolphus Lorenz (1854–1946), nec non Carolus Landsteiner (1868–1940), Robertus Bárány (1876–1936) et Iulius Wagner-Jauregg (1857–1940), qui Praemio Nobeliano physiologiae et medicinae ornati sunt.[16]

1914–1945[recensere | fontem recensere]

Studiis usque ad annum 1914 florentibus Primo bello mundano grave detrimentum allalltum est: Universitas valetudinario 1000 sauciorum locum praebuit; multi studentes vel sauciis adfuerunt vel numero militum inserti sunt; penuria librorum et separatio a peritis aliarum gentium studiis valde nocebat.[17]

Etiam miseria, quae bello secuta est, et crebri tumultus, qui ad bellum civile anni 1934 duxerunt, studiis damnosi erant. Multis universitatis sodalibus persuasum erat Austriam, quae ad culturam linguamque Theodiscam pertinebat, partem Germaniae esse opportere. Antisemitismus magis magisque florebat.

Cum anno 1933 parlamentum dissolutum est, regimen et professores liberales et eos, qui Nazismo favebant, expulit. Qua ratione in universitate factio conservatoria, non autem democratica confirmata est. Mense 1938, postquam Austria Germananiae Nazisticae coniuncta est, "aeqatio" ("Gleichschaltung") universitatis Vindobonensis ilico coepta est: 45 centesimae professorum et docentium causis politics et "rassisticis" missae sunt (inter quos plurimi Iudaei). Multi eorum in Castra carceralia inclusi sunt, alii necessario exsilium petiverunt, alii mortem voluntariam sibi adsciverunt. Fuerunt etiam, qui sua sponte patriam reliquerunt, quod regimen abnuerunt aut sibi nullas copias laboris fructuosi speraverunt. Quam detrimentum factum sit quibusdam nominibus indicetur: Ervinus Schrödinger physicus, Praemio Nobeliano ornatus, scientiae chimicae professores Hermannus Mark et Fredericus Feigl, Curtius Gödel mathematicus, Carolus et Charlotte Bühler (philosophia et psychologia), Ioannes Thirring physicus et multi alii (322 ad notitiam venerunt) tempore Nazistico munere soluti sunt.[18]

Mense Septembri 1944 universitas primo pyrobolis icta est; bello confecto fere tertia aedificiorum pars et 65 centesimae tectorum deletae erant. Nullum universitatis aedificium damnis caruit.[18]

Tempus recens[recensere | fontem recensere]

Quamquam iam die 29 Maii 1945 primae auditiones datae sunt, per multos annos damna universitati belli annis inlata sentiebantur: Penuria cibi, purgatio ruderum, restitutio librorum aliorumque instrumentorum, renovatio aedificiorum, postremo dimissio illorum docentium, qui nimis Nazismo adhaeserunt, perficienda erant. Pauci exsulum verterunt, minima erat opera revocandi.[19]

Numerus studentium mox 10 000 superavit. Ab anno 1960 celerita surrexit: 1960/61: 14 000 studentes (feminae: 35%), 1970/71: 19 000 studentes (feminae 37%), 1980/81: 40 000 studentes (feminae 50%), 1990/91: 85 000 studentes (feminae 56%), 1998/99: 90 000 studentes (feminae 59%).[20].

Statutis universitatis anno 1975 emendatis suffragium studentium et docentium maxime confirmatum novis legibus anni 1993 et 2002 constitutis denuo maxima ex parte aboletum est.[21] Universitas quidem post plus quam 250 annos capacitatem iuridicam recuperavit, numerus facultatum ad 15 auctus, facultas medica Universitas Medicinae Viennensis facta est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Inscriptio in aula universitatis Viennensis[recensere | fontem recensere]

Inscriptio in aula universitatis Viennensis
Alma mater Rudolphina
1365 d(ie) XII Mart(ii) a Rudolpho IV duce Austriae
approbante Urbano V p(ontifice) m(aximo) fundatur.
1384 ab Alberto III duce Austriae facultate theologica
ex auctoritate Urbani VI p(ontificis) m(maximi) addita renovatur.
1385 primum leges sibi statuit.
1533-54 a Ferdinando I Rom(ano) rege reformatur
1622 a Ferdinando II Rom(ano) imp(eratore) societati Iesu committitur.
1749-83 imp(erantibus) Maria Theresia et Iosepho II rei publicae redditur.
1849 ab imp(eratore) Francisco Iosepho I liberis legibus novisque
sedibus ornatur eiusdemque auspiciis in dies magis florens
1884 hanc amplissimam domum accepit.[22]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kurt Mühlberger (ed.): Die Universität Wien. Kurze Blicke auf eine lange Geschichte. Holzhausen, Vindobonae 1996, ISBN 3-900518-45-9.
  • Kurt Mühlberger, Universität Wien (ed.): Palast der Wissenschaft. Ein historischer Spaziergang durch das Hauptgebäude der Alma Mater Rudolphina Vindobonensis [Universität Wien]. Böhlau, Vindobonae/Coloniae Agrippinae/Vimariae 2007, ISBN 978-3-205-77619-2. - Editio huius operis Anglica: Palace of Knowledge. A historical stroll through the main building of the Alma Mater Rudolphina Vindobonensis. Versa a Camilla R. Nielsen et J. Roderick O'Donovan, ISBN 978-3-205-77807-3.

Universitas mediaevalis[recensere | fontem recensere]

  • Kurt Mühlberger, Karl Kadletz (ed.): Die Universität Wien im Mittelalter: Beiträge und Forschungen von Paul Uiblein (Schriftenreihe des Universitätsarchivs, 11). WUV-Universitätsverlag, Vindobonae 1999
  • Kurt Mühlberger, Meta Niederkorn-Bruck (ed.): Die Universität Wien im Konzert europäischer Bildungszentren. 14.–16. Jahrhundert. In: Veröffentlichungen des Instituts für Österreichische Geschichtsforschung, Band 56, Böhlau/Oldenbourg, Vindobonae/Monaci 2010, ISBN 978-3-486-59224-5 / ISBN 978-3-205-78490-6 (in interrete argumenta)

Humanismus et Reformatio[recensere | fontem recensere]

  • Franz Graf-Stuhlhofer: Humanismus zwischen Hof und Universität. Georg Tannstetter (Collimitius) und sein wissenschaftliches Umfeld in Wien des frühen 16. Jahrhunderts (= Schriftenreihe des Universitätsarchivs, Universität Wien, vol. 8, Vindobonae 1996)
  • Kurt Mühlberger: Zwischen Reform und Tradition. Die Universität Wien in der Zeit des Renaissance-Humanismus und der Reformation. In: Mitteilungen der Österreichischen Gesellschaft für Wissenschaftsgeschichte 15 (1995) 13–42.
  • Kurt Mühlberger: Das Collegium Academicum Viennense. In: "schafft wissen". Lese-Buch, ed. Präsidium der Österreichischen Akademie der Wissenschaften (Vindobonae 1997) 255-262
  • Kurt Mühlberger: Bildung und Wissenschaft. Kaiser Maximilian II. und die Universität Wien. In: Kaiser Maximilian II. Kultur und Politik im 16. Jahrhundert, ed. Friedrich Edelmayer, Alfred Kohler (= Wiener Beiträge zur Geschichte der Neuzeit 19, Vindobonae 1992) 203-230.
  • Kurt Mühlberger: Zu den Krisen der Universität Wien im Zeitalter der konfessionellen Auseinandersetzungen. In: Bericht über den achtzehnten österreichischen Historikertag in Linz vom 24. bis 29. September 1990 (=Veröffentlichungen des Verbandes Österreichischer Geschichtsvereine 27, Vindobonae 1991) 269-277

Universitas a Iesuitis directa[recensere | fontem recensere]

  • Johann Wrba SJ: Der Orden der Gesellschaft Jesu im Alten Universitätsviertel von Wien. In: Schriftenreihe des Universitätsarchivs, Universität Wien 2 (1985) 47-74.

Tempus Illuminismi[recensere | fontem recensere]

  • Waltraud Heindl: Beamte, Staatsdienst und Universitätsreform. Zur Ausbildung der höheren Bürokratie in Österreich, 1740–1848. In: Das achtzehnte Jahrhundert und Österreich 4 (1987) 35-53.

Bibliotheca universitatis[recensere | fontem recensere]

  • Walter Pongratz: Geschichte der Universitätsbibliothek Wien. Vindobonae-Coloniae Agrippinae-Graeciae 1977
  • Hundert Jahre Universitätsbibliothek Wien im Haus am Ring 1884–1984 (=Biblos-Schriften 126, ed. Ferdinand Baumgartner, Vindobonae 1984)
  • Die Raumnot der Universitätsbibliothek, ed. Ilse Dosoudil (Vindobonae 1997).

Res novae anni 1848[recensere | fontem recensere]

  • Wolfgang Häusler: Von der Massenarmut zur Arbeiterbewegung. Demokratie und soziale Frage in der Wiener Revolution von 1848 (Vindobonae 1979)
  • Thomas Maisel: Alma Mater auf den Barrikaden. Die Universität Wien im Revolutionsjahr 1848 (Vindobonae 1998)
  • Juliane Mikoletzky: "… um der Rettungs der Freiheit willen!" Das Jahr 1848 und die Folgen am k. k. polytechnischen Institut in Wien (Vindobonae 1998).

Schola medica Vindobonensis[recensere | fontem recensere]

  • Erna Lesky: Die Wiener Medizinische Schule im 19. Jahrhundert (Studien zur Geschichte der Universität Wien im Überblick 6, 1965)
  • Gabriela Schmidt: Die Wiener Medizinische Fakultät und das Allgemeine Krankenhaus. In: Universitätscampus Wien, vol. 1: Historie und Geist, ed. Alfred Ebenbauer, Wolfgang Greisenegger, Kurt Mühlberger (Wien 1998) 7-35.

Nazismus et consequentiae[recensere | fontem recensere]

  • Kurt Mühlberger: Dokumentation: Vetriebene Intelligenz (Vindobonae 1993, ed. 2)
  • Willfährige Wissenschaft. Die Universität Wien 1938–1945, ed. Gernot Heiss, Siegfried Mattl et al. (Vindobonae 1989)
  • Kurt Schubert: Die Wiedereröffnung der Universität Wien im Mai 1945 (= Wiener Universitätsreden N.F. 1, Vindobonae 1991)

Varia[recensere | fontem recensere]

  • Das Alte Universitätsviertel in Wien, 1385–1985, ed. Günther Hamann, Kurt Mühlberger, Franz Skacel (= Schriftenreihe des Universitätsarchivs, Universität Wien, vol. 2, Vindobonae 1985)
  • Franz Gall: Die Matrikel der Universität Wien und ihr bildlicher Schmuck. In: Akademischer Almanach (1962/63) 31-35.
  • Franz Gall: Die Insignien der Universität Wien (= Studien zur Geschichte der Universität Wien im Überblick 4, Graaciae-Coloniae Agrippinae 1965)
  • Waltraud Heindl / Marina Tichy: "Durch Erkenntnis zu Freiheit und Glück ..." Frauen an der Universität Wien (ab 1897) (= Schriftenreihe des Universitätsarchivs, Universität Wien, vol. 5, Vindobonae 1990).
  • Universitätscampus Wien, vol. 1-2, ed. Alfred Ebenbauer, Wolfgang Greisenegger, Kurt Mühlberger (Vindobonae 1998).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bibliographia Dr. phil. Giselae Louise Mathilde Mayer-Pitsch (Theodisce)
  2. http://www.univie.ac.at/archiv/tour/22.htm.
  3. [1] Semestris hiemalis 2018/19 / die 31 Decembris 2018.
  4. [2].
  5. Ab anno 1384, ad nationem Austriacam pertinebant incolae terrarum domus Austriae et Italiae, ad Rhenaniam illi ex Germania occidentali et meridiana oriundi, Hungarica natio incolas regni Hungarici comprehendebat, Saxones autem omnes ex Scandinavia et ab insulis Britannicis venientes dicebantur. Vide Die Universität Wien im Mittelalter, p. 78. Vide etiam Die Akademischen Nationen, in: Kurt Mühlberger/Thomas Maisel, Geschichte der Universität Wien im Überblick.
  6. Vide Christianus Lackner: Die Gründung der Universität Wien als Begegnung von Hof, Stadt und Kirche (commentatio de Alma Matre Rudolphina condenda, Theodisce).
  7. Vide Christianus Lackner: Die Gründung der Universität Wien als Begegnung von Hof, Stadt und Kirche (commentatio de Alma Matre Rudolphina condenda, Theodisce).
  8. R. C. Schwinges, "Universitätsbesuch im Reich vom 14. bis zum 16. Jahrhundert," Geschichte und Gesellschaft 10 (1984):5–30.
  9. Vide: Die Universität Wien im Mittelalter, p. 92-97.
  10. Geschichte der Universität Wien im Überblick
  11. DIE THERESIANISCH-JOSEPHINISCHE EPOCHE.
  12. 12.0 12.1 DIE REVOLUTION 1848: ALMA MATER AUF DEN BARRIKADEN.
  13. Staatsgrundgesetz über die allgemeinen Rechte der Staatsbürger 1867 ("Principalis civitatis lex de iuribus civium anno 1867 promulgata"), pars Constitutionis Decembris, quae adhuc ad Constitutionem Austriacam pertinet.
  14. DIE UNIVERSITÄT AM RING: DAS NEUE HAUPTGEBÄUDE.
  15. FRAUENSTUDIUM AN DER UNIVERSITÄT WIEN.
  16. DIE WIENER MEDIZINISCHEN SCHULEN.
  17. 1914–18: DIE UNIVERSITÄT – EIN LAZARETT.
  18. 18.0 18.1 DIE "REICHSUNIVERSITÄT" 1938–1945.
  19. DER WIEDERAUFBAU.
  20. Haec et alia data statistica vide hic.
  21. Nova de universitatibus lex anni 2002 invenitur hic. - Pagina universitatis Oenipontensis disputationem de lege colligit: Die Reform der österreichischen Universitäten.
  22. Fons inscriptionis: Circulare 1/2015, p.15

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Vindobonensem spectant.