413 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 413 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 6 a.C.n. · saeculum 5 a.C.n. · saeculum 4 a.C.n.
Anni: (421 a.C.n.) · 420 a.C.n. · 419 a.C.n. · 418 a.C.n. · 417 a.C.n. · 416 a.C.n. · 415 a.C.n. · 414 a.C.n. · 413 a.C.n. · 412 a.C.n. · 411 a.C.n. · (410 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

Syracusarum antiquarum figura.
  • Bellum Peloponnesiacum: Agide rege duce Peloponnesii Atticam invadunt et castellum Deceliae muniunt unde per totum annum Athenienses agris prohibebunt. Syracusis Gylippus castellis in Plemmyrio potitur ubi Athenienses impedimenta et frumentum ponere solebant. Plemmyrium captum non tantum magno detrimento eis fuit sed etiam securitatem in portu adeundo ademerat. Paulo antequam Demosthenes adveniret Syracusani proelium navale in portu maiore commiserunt et Athenienses vicerunt quia proras truncatas et firmatas levioribus proris hostium incutiebant nec illi, ut in angusto, conflictum vitare poterant. Adventus novi exercitus et integrae classis res Atheniensium restituit quidem sed Demosthenes et Eurymedon, cum statim Epipolis nocturna incursione potiri voluissent, cladem acceperunt et multos homines amiserunt. Tum Gylippus et Syracusani rursus proelium navale in portu committunt et iterum Athenienses vicerunt quamvis plures naves habentes. Post hanc victoriam portus introitum claudunt et classem hostium captivam obsidunt. Supremo conatu Athenienses viam sibi per adversarios usque ad mare aperire nituntur sed repulsi omnes naves amittunt. Pedibus per Siciliam ad terram amiciorem iter facere coeperunt. Tardius profecti suntː Syracusani iam omnes vias pontesque custodiebant. Exercitus Atheniensis deletus, homines in servitutem redacti aut in Latomiis custoditi, duces iugulati.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]