Aenus (flumen)

E Vicipaedia
(Redirectum de Aenus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Aenus
Pons super Aenum
Longitudo 517 km
Altitudo principii 2484 m
Moles decussis 730 /s
Area ex qua aqua affluit 25 700 km²
Principium ad Malogiam
Ostium Bataviae in Danubium
Regio Helvetia - Austria -
Germania
A dextra imaginis flumen principale Aeni prope Malogiam
Fons Aeni mappae Warmundi Ygl anno 1605
Finis inter areas fluminum Europae monte Longino

Aenus (-i, masc.) seu Oenus (Theodisce Inn, Rhaetice En) est fluvius in Valle Eniatina oriens qui post cursum 517 chiliometrorum longum per Helvetiam, Austriam Germaniamque apud urbem Bataviam in Danuvium influit nonnumquam maiorem aquae copiam secum ferens quam ipse Danuvius.

Historia[recensere | fontem recensere]

Flumen annis 105 a 109 a Publio Cornelio Tacitus historiarum libri tertio nuncupatus est: Sextilius Felix ... ad occupandam ripam Aeni fluminis quod Raetos Noricosque interfluit missus. Nomen fluminis Oenus Itinerario Antonini et ’’Αἶνος’’ apud Claudium Ptolemaeum invenimus.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Aenus in Eniatina pagi Grisoniae in Lacu Longino apud transitum Lunghin ad occidentem vici Malogiae ortus est. Locus altissimus areae fluminis culmen montis Barnyniae 4049 metrorum est. In Valle superiore Aeni a transitu Moleio rivos accepit e.g. rivum a Glaciario Furni in vallum ad lacum de Silles descendentem. Deinde Aenus lacum Silvaplanae et lacum Fani Sancti Mauritii auget ubi super cataractam descendebat ante constructionem molis electrificinae Sancti Mauritii.

De Ponte Sarasina Aqua Berninae (Raetoromanice Ova da Bernina) a transitu Berninae (Vallis Barnynia) et a glaciario Morteratsch orta flumen Aenum accedit.

Prope Martinam et voraginem Finstermünz a Valle Eniatina ad districtum Tirolim Austriae fluit qui regio Vallis Aeni superior dicitur. Apud locum Fundum via Romanorum Via Claudia Augusta a Glurns et Merano ineunte Alpes super transitum Reschen vallem Aeni advenit.

In Valle Aeni superiore sunt maiores urbes Landeck et Pons Aeni ubi autovia lineaque ferriviae de transitu Brenni descendit de alpibus.

Apud fluvium tributarium Merlach prope vicum Zirl Vallis Aeni inferior incipit.

Magna urbs Rosenheimium olim Pons Aeni nuncupata fuit a Romanis qui anno 15 a.C.n. regionem occupaverunt creantes ad occidentem Aeni provinciam Raetiam et ad orientem fluminis provinciam Noricum.[1] Ibi compitum viarum ad civitates Castra Regina, Iuvavum, Bedaium et Augustam Vindelicum creaverunt.[2] Vide mappam de viis Pontis Aeni in Tabula Peutingeriana.[3]

Adfluentes maiores[recensere | fontem recensere]

  • Aqua Berninae
  • Aqua Spöl
  • Lache
  • Sanna
  • Aqua Vallis Oetia
  • Ziller
  • Aqua Brandenberg
  • Aqua Vallis Brixensis
  • Mangfall
  • Isen
  • Alza
  • Salzaha
  • Rott

Urbes ad ripas Aeni[recensere | fontem recensere]

Navigatio[recensere | fontem recensere]

Merces Tiroleses navibus super Aenum et Danubium usque ad civitatem Vindobonam conductae fuerunt ante constructione molum. Hodie navigatio Aeni ad viatores vehendos in parte inferiore Aeni usum est.[4]

Electrificinae[recensere | fontem recensere]

In valle Eniatina 4 et Aeno inferiore 25 moles electrificinarum constructae sunt.[5][6][7]

Museum Aeni[recensere | fontem recensere]

In urbe Rosenheimium Museum Aeni[8] monstrat res naturales historicasque fluminis Aeni.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Otto Stolz: Geschichtskunde der Gewässer Tirols. In: Schlern-Schriften, tomus 3., Ponte Aeni 1932, pag. 6–14, 83–88.
  • Gubernatio Austriae Superioris: Natur und Landschaft - Leitbilder für Oberösterreich. Band 27: Raumeinheit Inntal. Lentiae 2007 (PDF).
  • Ursus Landergott: Auenentwicklung am Inn seit Inbetriebnahme der Kraftwerkstufe Pradella – Martina (1993-2010). Turego 2011.
  • Stefanus Trux, Franciskus Hilger: Rosenheim – Tor zum Inntal. Hamburgo 1997. P. 12.
  • Valentinus Weber-Wille, Manfredus Wehdorn: Die bayerischen Innkraftwerke, Vindobona 2012.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aenum flumen spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]