Bernina

E Vicipaedia
Bernina
Bernina
Bernina
Lacus
Altitudo supra mare metris 2328
Terra Helvetia
Regio Grisonia
Oppida Inter urbem Sancti Mauritii et Tiranum
Coordinata geographica 46° 24′ 44.64″ Sept., 10° 1′ 42.6″ Ort.
Transitus Bernina hieme visus.

Bernina mons,[1] est transitus alpinus 2328 metrorum altus in Helvetiae pago Grisonia inter valles Engadinam, Grisoniam Pesclavii, et Telinam Italiae situs.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Apud transitum sub monte Barnynia sunt hospitium ac duo lacus: Lacus Niger (Romancice Lej Nair) et Lacus Albus (Italiane Lago Bianco).

Historia[recensere | fontem recensere]

Praesens via, quae 37 chiliometra longa patet, inter annos 1842 et 1865 perforata urbes Fanum Sancti Mauritii et Pontem Sarisinam septentrionales et Pesclavium vel etiam Tiranum regionis Langobardiae ad meridiem conexit.

Celebris est linea ferriviae Raeticae Berninana appellata, quae hic transit. Stationes ferriviae super transitum et locis appellatis Bernina Suot et Alpis Grüm ab architecto Nicolao Hartmann annis a 1922 ad 1925 constructae sunt.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Adolf Wäber, "Bündner Berg- und Passnamen vor dem XIX. Jahrhundert" in Jahrbuch der Schweizer Alpenclub (1911/1912) pp. 148-182
  2. L. Dosch, Die Bauten der Rhätischen Bahn: Geschichte einer Architektur 1889 bis 1949 (Turego 1984), 147-155.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Berninam spectant.