Malogia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Malogia cum deversorio ante lacum

Malogia [1] est vicus Helveticus in Valli Eniatina pagi Grisoniae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Malogia anno 1275 hoc nomine, hodie autem Maloja appellatur. Ex scriptis anni 1244 Malongum refertur. Usque ad annum 1947 vicus ex officio lingua Italiana Maloggia appellabatur et Romancico sermone Malögia. Nomen silvam alnorum dicere vult cum genus locale alnorum "Malös" vel "Marös" nominetur. Anno 1947 decretum est novum nomen ex officio Maloja esse. Prope vicum sunt transitus Moleius et Malencus.

Transitus Malogiae viam inter vallem Eniatinam et vallem Praegalliam ducit.

Ad septentrionem vici est fons Aeni fluvii.

Malogiae locatum est opus fundatum eruditionis promovendae et otii favendi quod nominatur Salecina.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Malogiam spectant.