Latinitas bona

Glaciarium Morteratsch

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Glaciaria Morteratsch et Pers

Morteratsch est glaciarium alpinum in Grisonia pago Helvetico situm.

Moles glaciei a monte Bernina et montes Zupo et Bellavista in territorio communis Pontis Sarisinae altitudine ca. 4000 metrorum oritur et versus septentrionem in vallem lateralem vallis Berninae fluit usque ad altitudinem ca. 2100 metrorum. Mons Morteratsch vallem ad occidentem claudit. A glaciario currit rivulus Morteratsch adfluens rivum Berninae tributarium fluminis Aeni.

Inter montes Palü, Cambrena, et Pers iacet glaciarium Pers glaciario Morteratsch de oriente confluens et molem glaciei eius augens.

Aevo glaciale glaciarium Berninae Morteratsch pars glaciarii Aeni erat.

Propter ingentem diminutionem et magnum recessum glaciei (ab 1850 minor est super duo chiliometra) Morteratsch exemplo recessus glaciariorum quod est effectus calefactionis globalis saeculis 19 et 20 citatur.[1]

Diminutio longitudinis glaciarii Morteratsch annis 1881 ad 2008.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Swiss Federal Institute of Technology Zurich: Längenänderungen des Morteratsch, Turego 2007.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Maximilianus Maisch, Conradinus A. Burga, Petrus Fitze: Lebendiges Gletschervorfeld – Führer und Begleitbuch zum Gletscherlehrpfad Morteratsch. Samedan, 1999.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Glaciarium Morteratsch spectant.