Addua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Addua
Adda
Addua apud Tritium
Addua apud Tritium
Nomina
Nomina Latina Addua (-ae, f.),
Abdua (-ae, f.)
Nomina Vulgaria Adda
Geographia physica
Longitudo 313 km
Altitudo principii 2.237 m
Moles decussis 187 /s
Area ex qua aqua afflui 7.979 km2
Principium Alpisella Vallis
Ostium Padus apud
Castrum Novum A. O.
et Spinadescum
Tributarii Brembius,
Sarius
Altera Lacus Larius,
Lacus Garlatium,
Lacus Ulginatium
Geographia politica
Terrae Italia Italia
Regiones Langobardia Langobardia
Provinciae Provincia Sundrienis,
Provincia Novocomensis,
Provincia Leucensis,
Provincia Bergomensis,
Urbs metropolitana Mediolanensis,
P. Modiciae et Brigantiae,
Provincia Cremonensis,
Provincia Laudensis
Urbes principes Sundrium,
Leucum,
Laus Nova
Tabula geographica
Fluminis Adduae iter
Postscripta Flumina Italiae

Addua[1][2] (-ae, f.), sive Abdua[3][4] (-ae, f.) et Abadua[5] (Italiane Adda), est Italiae septentrionalis flumen, cuius cursum totum Langobardia regio continet. 212 milia (313 km) longum est, Italiae flumen quartum ob longitudinem, tertium post Padum et Ticinum, ob medianum onus regionisque latitudinem. Regimen eius satis est regulare, maxime cum a Lacu Lario (aut Comensi) regularetur, cuius simul influens emissariumque est. Fluminis onus minimum 18 m3/sec, maximum raro 1000 m3/sec excedit. Addua in Padi regione fluviali continetur atque sinistra parte affluens eius est. Provincias Sundrii, Leuci, Bergomi, Mediolani, Cremonae Laudisque Novae transit.

De cursu eius[recensere | fontem recensere]

Addua ex Monte Ferri (Italice Monte del Ferro) (Alpisella Vallis) in Raeticis Alpibus oritur. Postquam Vallem di Fraele atque Vallem Telinam, Sundrium urbem lambiens, apud Colicum in Lacum Larium influit. Aquae eius, postquam hanc regionem lacubus plenam aluerunt, cuiusdem emissarium egrediuntur a Lario extremo meridionali, ubi parvos lacus Garlatium (di Garlate) atque Ulginatium (lago di Olginate) format. Deinde Addua in meridiem se dirigit, flumen Brembium apud Vaprium accipit, atque paulo magis deorsum apud Cassianum in Padanam planitiem influit. Hinc inter meridiem et orientem declinat, Laudem Novam transgreditur, Sarii aquas apud Montodine in provincia Cremonense) accipit, Picelonum transit, atque in Padum flumen apud Castrum Novum se immittit altitudine 36 metra supra mare inter urbes Placentiam Cremonamque.

De aquarum eius natura[recensere | fontem recensere]

Sub aquarum eius naturae iudicio, fluminis regimen regulare est, cum moveretur aquarum eius nivalis glaciali origine magnoque lacu quod inferum cursum suum (deorsum Leuco) temperat. Tempora igitur exiguae aquae duo sunt, hieme aestateque, ac duae auctae, vere autumnoque ob molium glaciatarum solutionem pluviasque in fluminis regione. Tamen hoc regimen naturale late mutatur lapidum molibus, quae ad vim electricam adquirendam aedificatae sunt, praesentes maxime inter montes, sed etiam ad Picelonum proficiscentes.

Rerum naturalium eius descriptio[recensere | fontem recensere]

Post glaciales aetates, caeli mutationes siverunt incrementum silvarum, quae etiam Padanam regionem tegebant. Ab infima Media Aetate hae silvae gradatim deminutae sunt usque ad earum paene totalem extinctionem. Iuxta fluminis cursum inferum duo agri tuti 16 Septembris anno 1983 instituti sunt:

  • Parco Adda Nord, qui longus est 37 milia (54 km) et se a Leuco (ubi Addua Larium relinquit) usque ad Trochazanum extendit;
  • Parco Adda Sud, qui longus est 41 milia (60 km) et a Ripalta usque ad ostium in Padum pertinet.

De monumentis iuxta cursum fluminis[recensere | fontem recensere]

Ex monumentis quae ad Adduae ripas sunt, memoranda sunt Forte di Fuentes (Colico), castellum Tritii situm, et oppidum Picelonum, architecturae militaris magna exempla, reminiscentia tempora in quibus flumen discidium etiam militare erat. Rerum naturalium horti sunt, ut ii ad Ripaltam, Agellum Gomperticum atque Camairagum siti. Oppida Ambreciacum et Villa Ripae Abduae in oppositis ripis sita a scapha historica connectuntur, quae secundum aedificandi descriptione a Leonardo Vincio concepta exstructa est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius, Naturalis historia 2.224 (Addua), 3.119 (Addua), 3.138 (Adua). Vide etiam: Murray's Handy Classical Maps (Londinii: Murray, 1903)
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972 Index editionis auctae.
  3. Abdua . . . qui Addua etiam dicitur. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus.
  4. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972 Index editionis auctae.
  5. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972 Index editionis auctae

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Adduam spectant.