Disputatio:Addua

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Aliquot errores correxi. Puto "lacustrem" facete fictum esse, sed sine auctoritate est; "cuiusdem emissarium" -- non satis intellexi. Supersunt adhuc pauca quae parum facilia intellectu sint. Omnino tamen Latinitate satis bona scriptus est hic "articulus". --Neander 21:58, 19 Iunii 2007 (UTC)[reply]

Plurimas ex tuis commutationibus intellego, sed cur mutavisti verbum suus, -a, -um in verbum eius? IacobusAmor 23:41, 19 Iunii 2007 (UTC)[reply]
Si "De cursu suo" &c dicimus, fluvium ipsum de se narrantem facimus, perinde ac Cicero de reditu suo in oratione sua (non eius) explicat. Sin autem putamus (ut equidem puto) scriptorem fluvium tamquam extraneis oculis spectare et obiective de eius (non sua) natura scribere, necesse est scriptor formis pronominis is, ea, id utatur. (Ceterum, in omnibus inscriptionibus huius "articuli" - sit venia verbo  :-) - "eius" sine damno deleri potest.) --Neander 02:11, 20 Iunii 2007 (UTC)[reply]

Pagina mota est ad Abdua sine explicatione. Addua mi paret nomen classicum esse (vide citationes), sed Abdua nomen alterum recentem (fortasse pseudetymologicum, sed nescio ... !) Si aliquis alios fontes habet, classicos, mediaevalibus, recentioribus, adde s. t. p.! Andrew Dalby (disputatio) 09:29, 10 Augusti 2007 (UTC)[reply]