Ecclesia Syrorum Orientalium

E Vicipaedia

Ecclesia Syrorum Orientalium[1] (Lingua Syriaca: ܥܕܬܐ ܩܕܝܫܬܐ ܘܫܠܝܚܝܬܐ ܩܬܘܠܝܩܝ ܕܡܕܢܚܐ ܕܐܬܘܪ̈ܝܐ), sive Chaldaeorum [2], etiam Ecclesia Apostolica Orientis, plenius: Sancta Apostolica et Catholica Ecclesia Syrorum Orientis est ecclesia autocepha prorsusque sui iuris, una ex illis ecclesiis, quae ex traditione syriaca Catholicatus antiqui Seleuciae-Ctesiphontis ortae sunt.

Ecclesia Syrorum Orientalium sic dictorum Nestorianorum ab annis 1960 in duos greges scissa est: „Sancta Apostolica et Catholica Ecclesia Syrorum Orientis“, cuius sedes principalis est Sicagi, et „Antiqua Ecclesia Orientis“, cuius sedes est Bagdati. A die 16 Septembris 2015 patriarcha Mar Gewargis III est.

Ecclesia Syrorum Sanctae Mariae (Mat Marjam) Moscuae.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen antiquum fuit "Ecclesia Orientis", quod significavit eam fuisse ecclesiam Christianorum, qui in regionibus orientalibus extra fines Imperii Romani vixerunt. Caput ecclesiae Catholicus vocatur, cuius sedes olim fuit Seleuciae et Ctesiphonte, unde ecclesia et „Catholicatus Seleuciae-Ctesiphontis“ appellatur. Semper regiminibus non-Christianis subdita erat. Sunt et alia nomina, quae pristinam diffusionem demonstrant ut puta „Ecclesia Persica“ vel „Ecclesia Mesopotamica“. Nomina "Chaldaeica" vel "Chaldaeo-Syriaca" his diebus plerumque pro Ecclesia Chaldaeorum Catholica cum Roma unita in usu sunt.

Addidamenta "chaldaeica“ (chaldaica) a saeculo XV. et „syriaca“ a saeculo XIX. a scriptoribus Europaeis creata sunt, imprimis ut notionem "nestoriani" pro illis, qui se ecclesiis occidentalibus coniunxerunt, vitarent. His diebus haec notio, quamquam in libris adhuc inveniatur, ab omnibus fidelibus ecclesiarum traditionis syriacae respuitur.

Hodie fideles huius ecclesiae etiam "Aramaei" vocantur.

Diffusio[recensere | fontem recensere]

Hodie 300.000-400.000 hominum, ut conicitur, in Irania, Iraco, Syria, Turcia, Civitaibus Foederatis Americae, Europa et Australia Ecclesiae Syrorum Orientalium adhaerunt. Quorum fere dimidia pars non iam in Mesopotamia, sed in diaspora vivit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Helga Anschütz: Die Gegenwartslage der „Apostolischen Kirche des Ostens“ und ihre Beziehungen zur „assyrischen“ Nationalbewegung. In: Ostkirchliche Studien. No. 18, 1969, p. 122–145.
  • Wilhelm Baum, Dietmar W. Winkler: Die Apostolische Kirche des Ostens. Kitab, Clagenfurti 2000, ISBN 3-902005-05-X.
  • Christoph Baumer: Frühes Christentum zwischen Euphrat und Jangtse. Urachhaus, Stuttgardiae 2005, ISBN 3-8251-7450-6.
  • J. F. Coakley: The Church of the East and the Church of England. Clarendon Press, Oxoniae 1992, ISBN 0-19-826744-4.
  • Raymond Le Coz: Les médecins nestoriens au Moyen Âge: les maîtres des Arabes. L’Harmattan (col. Comprendre le Moyen-Orient), Parisiis 2004, ISBN 2-7475-6483-5.
  • Raymond Le Coz: L’Église d’Orient. Chrétiens d’Irak, d’Iran et de Turquie. Du Cerf, Parisiis 1995, ISBN 2-204-05114-4.
  • Jean Étèvenaux: Chap. V: les missions de l’Église de l’Est en Asie jusqu’au XIVe siècle. In: Histoire des missions chrétiennes. Éd. Saint-Augustin, Parisiis 2004, ISBN 2-88011-333-4.
  • Wolfgang Hage: Nestorianische Kirche. In: Theologische Realenzyklopädie. Vol. 24, de Gruyter, Berolini 1994, ISBN 3-11-014596-0, p. 264–276.
  • Friedrich Huber: Das Christentum in Ost-, Süd- und Südostasien sowie Australien. Evangelische Verlagsanstalt, Lipsiae 2005, ISBN 3-374-02119-0.
  • John Joseph: The Modern Assyrians of the Middle East. Brill, Lugduni Batavorum/Bostoniae 2000.
  • Caspar Detlef G. Müller: Geschichte der orientalischen Nationalkirchen. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 1981, ISBN 3-525-52314-9.
  • H. L. Murre-Van den Berg: The Church of the East in the Sixteenth to the Eighteenth Century: World Church or Ethnic Community? In: J. J. Van Ginkel u. a. (Ed.): Redefining Christian Identity (= Orientalia Lovanensia Analecta. Vol. 134). Peeters, Lovanii 2005, ISBN 90-429-1418-1, p. 301–320.
  • Karl Pinggéra: Die Apostolische Kirche des Ostens der Assyrer. In: Die altorientalischen Kirchen. Glaube und Geschichte. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 2010, p. 21–40, ISBN=978-3-534-22052-6
  • J. C. J. Sanders: Assyro-chaldese christenen in oost-Turkije en Iran: hun laatste vaderland opnieuw in kaart gebracht. A. A. Brediusstichting, Hernen 1997, ISBN 90-71460-07-X.
  • John Stewart: Nestorian Missionary Enterprise. T. & T. Clark, Edinburgi 1928.
  • Jean-Pierre Valognes: Vie et mort des Chrétiens d’Orient. Fayard, Parisiis 1994, ISBN 2-213-03064-2.
  • Klaus Wetzel: Kirchengeschichte Asiens. Brockhaus, Wuppertal 1995, ISBN 3-417-29398-7.
  • David Wilmshurst: The Ecclesiastical Organisation of the Church of the East, 1318–1913. (Corpus Scriptorum Christianorum Orientalium 582 / Subs. 104). Peeters, Lovanii 2000, ISBN 90-429-0876-9.
  • Joseph Yacoub: Babylone chrétienne. Géopolitique de l’Église de Mésopotamie. Desclée de Brouwer, Parisiis 1996, ISBN 2-220-03772-X.
  • Gabriele Yonan: Assyrer heute. Gesellschaft für bedrohte Völker, Hamburgi 1978, ISBN 3-922197-00-0.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Syrorum Orientalium spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide: Sancta Evangelia Quae Per Totum Anni Decursum Ab Ecclesia Syrorum Orientalium Id est Chaldaeorum In Missa leguntur, Typis Fratrum Praedicatorum, 1900. In interrete: zvdd
  2. ibidem