Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hieronymus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hieronymus
Res apud Vicidata repertae:
Hieronymus: imago
Nativitas: 345; Stridon
Obitus: 30 Septembris 420; Bethleem
Patria: Roma antiqua

Officium

Munus: sacerdos, Theologus, Rerum gestarum scriptor, Apologeta, Bible translator, Anachoreta, Interpres

Consociatio

Familia

Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Bethleem
Sanctus (feriae die 30 Septembris)

Sanctus Eusebius Sophronius Hieronymus (circa 346420), doctor ecclesiae et religiosus, a Damaso papa I mandatus, sacras scripturas de Hebraico ac Graeco in Latinum transtulit, quae translata Vulgata (versio) una appellantur.

De viris illustribus
Ordo seu regula

Hieronymus, oppido Stridonis in Dalmatia natus, Romae adolescens est baptizatus, et liberalibus disciplinis a Donato et aliis viris doctissimis, ut Didymo, eruditus. Religionis causa, totam lustravit Palaestinam. Deinde secessit in vastam Syriae solitudinem, ubi quadriennium in lectione divinorum librorum caelestisque beatitudinis contemplatione consumpsit. Presbyter a Paulino episcopo Antiochiae factus et in Palaestinam reversus, Bethlehemam ad Christi Domini praesepe caelestem quamdam vitae rationem instituit et diaboli insidias piis laboribus ac perpetua lectione et scriptione superavit. Tamquam ad oraculum, undique ad ipsum divinae scripturae quaestiones explicandae referebantur. Illum Damasus Romanus Pontifex et sanctus Augustinus de locis scripturae difficillimis saepe consuluerunt propter eius singularem doctrinam et linguae non solum Latinae et Graecae, sed Hebraicae etiam et Chaldaicae intellegentiam. Vetus Testamentum ex Hebraeo convertit; novum, iussu Damasi, Graecae fidei redditum, magna etiam ex parte explicavit. In summa senectute obiit. Cuius corpus, ad Bethlehem sepultum, postea Romam delatum, in basilica Sanctae Mariae maiore conditum est.

Erasmus, qui epistulaa eius recensuit, emendavit, edidit, sic de eius eruditione scripsit: "ut Romulum narrant non minus magnificum fuisse suorum facinorum ostentatorem quam rerum egregiarum gestorem, ita divus Hieronymus, ut divitem quandam ex omni disciplinarum et auctorum genere constructam penum habuit in pectore, it nemo doctrinae suae opes in scriptis ambitiosius, ut ita dicam, ostentat. Adeo sancta quidem gloria quicquid in Vetere, quicquid in Novo Instrumento retrusum, quicquid in fabulis, in historiis, quicquid in haebraicis litteris exquisitum, id elicit, infulcit, inculcat" (Adagia, 3-1-1, Herculei labores).

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Hieronymum spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Hieronymus apud Vicifontem.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Hieronymum spectant.