Deidamia
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Deidamia (discretiva).

Deidamia (Graece Δηιδάμεια) in fabulis Graecis filia Lycomedis regis Scyri fuit, quae ab Achille Neoptolemum genuit. Achilles eam amavit, cum Thetis eum hic a bello inter filias regis in veste muliebri condebat. Neoptolemum Deidamia in bellum dimittere nolebat, sed frustra; post bellum a filio Heleno Deidamia dedita esse interdum dicitur et in Epirum avecta. Nonnulli dicunt et ab Iphigenia Neoptolemus natus esse et a Deidamia solum educasse.
Euripides et Sophocles tragoedias Σκύριαι scripserunt de Achille et Deidamia, ut videtur[1]; etiam Handelii drama melicum et Basilii Trediacovensis tragoedia exsistunt.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Cypria, synopsis
- Bibliotheca Pseudo-Apollodori III 13, 8; Ep. VI 13
- Bion Smyrnaeus, Epithalamium Achillis et Deidamiae
- Ovidius, Ars amatoria I 696—704
- Statius, Achilleis I 283—317
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ V. Scyriae (Euripides).