Jump to content

Abbatia Murbacensis

E Vicipaedia
Abbatia Murbacensis hodie.

Abbatia Murbacensis[1] (Francice: Abbaye de Murbach, Germane: Fürstabtei Murbach) fuit potens abbatia benedictinorum anno 727 a sancto Pirmino rogante comite Eberhardo Egishemiano condita. Primum nomen ei fuit Vivarius Peregrinorum. Extrema valle Vosegiana sub Grand Ballon cacumine aedificata est prope parvum rivum eiusdem nominis qui per clivum defluit atque in rivum Lauch influit. Pars abbatialis ecclesiae quae superest (transeptum, chorus et turres) ad duodecimum saeculum referenda est atque ut eximium opus Romanicae architecturae in Alsatia laudatur.

Statua iacens conditoris laïci Eberhardi.
Sancti Pirmini conditoris statua formam (truncatae) ecclesiae Murbacensis manibus tenentis (saec. 19).

Circa 725 comes Eberhardus, ducis Alsatiae frater, monasterium in finibus suis condere constituit atque sanctum Pirminum qui Augiam Divitem nuper condiderat ad hoc efficiendum arcessit qui peregrinos monachos ibi collocavit et sancti Benedicti regula docuit. Eberhardi conditoris statua iacens tertio decimo saeculo sculpta et super sepulchrum posita in choro ecclesiae videtur. Statim nova abbatia immunitatibus a rege Theuderico IV (privilegium 12 Iulii 728) et ab episcopo Argentoratensi Widergern (13 Maii eiusdem anni) donata est donisque plurimis aucta mox dives facta agros possidebat non tantum in Alsatia sed etiam in Helvetia (monasterium Lucernense ei subiunctum est) et Badenia et Suebia. Inter alios comes Eberhardus postquam orbus factus e mundo secessit pleraque bona sua in Alsatia abbatiae a se conditae legavit. Praecipuum patronum sanctum Leodegarium habuit, Augustoduni episcopum et martyrem qui aliqua adfinitate cum Eberhardi avia coniunctus traditus est: certe eius mandibulam tamquam sacras reliquias in ecclesia deposuerunt. Abbates e nobilibus familiis atque saepe inter episcopos eligebantur. Anno 792 ipse Carolus Magnus sibi titulum adsumpsit (pastor Murbacensis). Anno 780 Alcuinus huc venit ad scholam visendam. Scriptorium quoque florebat et circa 850 abbas Iscar bibliothecae catalogum conscripsit qui trecentos libros manuscriptos comprehendebat[2]. At anno 926 Hungari abbatiam diripuerunt et septem monachi qui in montem fugerant occisi sunt et eorum sarcophagus intra chorum adhuc conspicuus est.

Abbatia restituta est et circa 962 imperator Otto I eius privilegia confirmat bonaque pristina ut redderentur curat. Duodecimo saeculo aedificatur nova ecclesia quam hodieque partim videmus. Anno 1228 abbas Hugo de Rothenburgo imperatorem Fridericum II in Terram Sanctam comitatur atque primus titulum principis imperii accipitː successores eius principes abbates erunt. Inter 1260 et 1280 abbas Bertholdus de Steinbrunn oppida Guebwiller, Sanctum Amarinum, Wattwiller moenibus circumdat et plura castella locis idoneis aedificat ad principatum defendendum. Circa idem tempus ob angustias pecuniarias possessiones in Helvetia circa Lucernam et dominium de Issenheim vendit.

Inundatio anno 1378 et incendium anno 1382 ecclesiam abbatialem et claustrum vexaverunt. Quinto decimo saeculo prioratus Lucernensis et capitulum Sancti Amarini ab abbatia principali secesseruntː medio aevo exeunte praecipua dominia abbatum in duabus vallibus sita erantː Vallis Florigera vel Florida (Francogallice Florival, Germanice Blumental) et vallis Sancti Amarini[3]. A septentrione contermini erant cum Mundat Superiore, hoc est possessionibus episcoporum Argentoratensium in illa regione circa Rubeacum sitis. In summa saecula XIV et XV ineuns abbatiae potentiam inclinantem viderunt. At secunda saeculi parte abbas magni animi Bartholomaeus de Andolo (abbas fuit per triginta annos: 1447-1476) abbatiam iam vergentem refecit: dimissis feudalibus institutis administrationem modernam creavit ita ut sequenti saeculo principatus Murbacensis vicinorum Habsburgorum societate fretus multum viguerit.

Simul primi humanistae manuscripta rara et inedita quaerentes ad bibliothecam explorandam Murbacum venerunt. Anno 1417 Poggius Bracciolinus ibi exemplar poematis Lucretii de Rerum natura invenisse creditur iam in catalogo noni saeculi memoratum cuius apographum in Italiam reportavit[4]. Certe Beatus Rhenanus editionem principem historici Vellei Paterculi elaboravit ex manuscripto ibi reperto. Libros ecclesiasticos quoque magni pretii continebat et Annales Murbacenses[5] in quibus monachi eventus notabiles litteris mandaverant.

Sexto decimo saeculo ineunte abbates principes religionem reformatam haereticos rogis mandantes e finibus suis reppulerunt et rusticanorum seditiones oppresserunt. Anno 1544 imperator Carolus Quintus ius cudendae monetae eis contulit; die 12 Martii 1554 unio perpetua abbatiarum Murbacensis et Luderensis nuncupatur.

Ab anno 1587 abbatia abbatibus commendatariis traditur a monachis non electis: ita abbates admodum adulescentuli fuerunt suffragante imperatore archiduces Austriae Leopoldus et post eum Leopoldus Wilhelmus qui aes alienum in immensum conflarunt. Bello triginta annorum magna damna accepit et quindecim annos (1625-1640) deserta est dum monachi Luthram sese recipiunt. Postea Alsatia in dicionem regum Franciae venit nec abbatia pristinum decus reciperare potuit. Ius cudendae monetae amisit. Anno 1726 navem ecclesiae demoliti sunt novam stylo baroco aedificaturos sperantes sed pecunia (aut voluntas?) defuit et ecclesia ita truncata ut eam hodie videmus mansit. Anno 1759 papa Clemens XIII abbatiam saeculo reddit et canonicorum nobilium capitulum monachis succedit qui in urbe Guebwiller considunt. Ita silvarum et ruris eos pigebatǃ Murbaci ecclesiae abbatialis reliquiae ad parochialem cultum translatae sunt. Anno 1789 res novae capitulum vastaverunt et ultimus princeps abbas in exsilium fugit. Abbatia vixerat.

De bibliotheca

[recensere | fontem recensere]

Duo catalogi nono saeculo exarati (secundus sub abbate Iskaro) per apographum quinti decimi saeculi Colmariae in scriniis Archivorum praefecturae Rheni Superioris servantur: 346 opera enumerant e quibus circiter sexaginta satis rara fuisse hodie existimantur. Plerique ad religiosas res pertinebant, nonnulli etiam ad scientias (Lucretius), ad grammaticam (e.g. versiones e sermone Latino in linguam Theodiscam superiorem antiquam[6]) aut historiam ut ille unicus manuscriptus liber historiarum Vellei Paterculi quem Beatus Rhenanus anno 1515 ibi invenit atque anno 1520 Basileae publicavit (editio princeps). Studium monachorum in his rebus ab ipso Alcuino laudatus est.

Tamen iam anno 926 cum Hungari monasterium vastaverunt et fortasse etiam in incendio anni 1382 iacturae occurrerunt. Nihilominus scriptorium diu viguit et abbas Bartholomaeus de Andolo (1447-1476), cuius nomen in multis libris e Murbaco legitur, bibliothecam restituendam et ampliandam curavit. Postea neglegentia et Bellum triginta annorum nova damna bibliothecae inflixerunt. Postremo anno 1786 pars librorum etiam vendita est.

Reliqui in Bibliothecam municipalem Colmariensem conditi sunt. At alii manuscripti e Murbaco Argentorati, Basileae, Berolini, Mancunii et in Cheltenham inveniuntur. E Carolingorum aetate duodecim manuscripti exstant: quattuor Colmariae, tres Gothae, ceteri Lutetiae, Vesontione, Spinalii, Genavae, Oxoniae[7].

  1. Fons nominis Latini in archivio Basilensis epicopatus.
  2. Wolfgang Milde, Der Bibliothekskatalog des Klosters Murbach aus dem 9. Jahrhundert, Heidelbergae, C. Winter Universitätsverlag, 1968.
  3. Secundum traditionem recentiorem haec vallis monachis a Carolo Magno data esset.
  4. Julie Giovacchini, «La folle aventure du poème de Lucrèce », L'information philologique,‎ 2016. Frank La Brasca, «« Ce moment unique où l’homme seul a été … » : la renaissance de Lucrèce au Quattrocento », Revue trans-européenne de philosophie et arts, no 6,‎ 2021, p. 59-75
  5. Philippe André Grandidier, Annales Murbacences. Nouvelle édition suivie d'une partie inédite publiée par A.M.P. Ingold, Paris, Alphonse Picard & fils, 1900.
  6. Codex Iunius 25 in Bibliotheca Bodleiana Oxonii servatus nonnulla ex antiquissimis textis Theodescis continet.
  7. P. Légin (2016) p.84.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Sarcophagus septem monachorum ab Hungaris occisorum.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]