De rerum natura (Lucretius)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Exemplar libri De rerum natura anno 1483 in Italia factum.

De rerum natura est poëma didacticum a Lucretio, poeta philosophoque Romano, saeculo 1 a.C.n. scriptum, in quo auctor philosophiam exponit Epicuream ut homines, religione relicta, in sententiam Epicuri transeant.

Synopsis[recensere | fontem recensere]

Epicurus affirmabat hominum tristitiam atque corruptionem penitus ex deorum potestatisque notione iraeque timore, quae credebatur in calamitatibus incommodisque vitae praesentis infligi, exortum esse. Praeter hoc, secundum Epicurum, timor mortis, utrum pavor certus tormentorum nocentibus ab ipsis deis dandorum, an cura incerta ambiguaque, causa ignominiorum multorum esse. Propositio doctrinae Epicuri ipsa liberatio metuum supra dictorum conditusque pacis maxime erat. Epicurus ergo deos adfirmavit, existentiam quorum non enim negabat, vivere paceque integra semper frui, omnibus homines passionibus, desideriis, metibusque sollicitantibus liberos alienosque omnino, maxime mundi incuriosos, atque hominum et virtutibus et facinoribus immotos esse. Ad hanc propositionem defendendam usus Democriti atomismo est, quo conatus mundum materialem demonstrare non enim ente supremo confectum esse sed ex elementorum, quae semper aderant simplicibus gubernati legibus, commixtione forte evenisse. Lucretio opus datum, has ideas facunde, plane, et integre exponere atque explicare, conatus fuit omnes mundi naturalis res persolvi legibus naturalibus sine divom posse probandi.

Incepto poëmate, Lucretius Venerem invocat ut et versus suos decoret et bellum a Romanis avertat; hi autem versus non propria vi sunt legendi, Lucretius enim deista fuit, qui dubitavit deos res mundanas curare. Omnem universum vel naturam ex atomis creantur fore sive clinamine putavit. Quibus scriptis poeta religionem damnans hanc et falsam affirmat et maleficam.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide De rerum natura (Lucretius) apud Vicifontem.