Jump to content

Scriptorium

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Scriptorium (discretiva).
Monacus im scriptorio laborat.
Monacus Anno scriptorii abbatiae Augiensis codicem perfectum mandatori tradit

Scriptorium fuit officina monasterii (vel postea etiam saecularis), ubi litterae sacrae vel profanae a scriptoribus vel scribis manu scriptae sunt.

Scriptoria monasteriorum medio aevo ineunte imprimis propriis necessariis consulebant vel mandatoribus nobilibus serviebant. Cum antiquitate bibliothecae publicae exstarent, scriptoria medii aevi hominibus, qui monasterii participes non erant, plus minusve clausa erant.

Numerus scriptoriorum saecularium tantum saeculis quarto decimo et quinto decimo crescebat, quod libri magis magisque desiderabantur.

Ubi saeculo quinto decimo typographia litteris mobilibus utens inventa est, in locum scriptorii typographeum successit.

De arte ac labore scribendi

[recensere | fontem recensere]

De arte ac labore scribendi saeculo octavo, scriba ignotus in libro quodam lectorem admonens sequentia notat: O beatissime lector, laua manus tuas et sic librum adprehende, leniter folia turna, longe a littera digitos pone; quia qui nescit scribere putat hoc esse nullum laborem. O quam tristis est scriptura: oculos grauat renes frangit simul et omnia membra contristat. Tria digita [sic] scribunt, totus [sic] corpus laborat. Quia sicut nauta desiderat uenire ad proprium portum, ita et scriptor ad ultimum uersum; Orate pro martirio indignum [sic] sacerdotem uel scriptorem sed habentem deum protectorem. Amen.[1] His verbis scriba duos versus hexametricos saepius in manuscriptis mediaevalibus traditos variat: „Scribere qui nescit nullum putat esse laborem. / Tres digiti scribunt totum corpusque laborat.“

Codices noti

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. Papiani codex Berolinensis et Parisiacus 4415 in: MGH (= Monumenta Germaniae Historica) LL 3, pagina 589.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Both, Siegfried: Die Schreibstube im Kloster des Mittelalters. Petersberg 2007
  • Rother, Katja / Sachers, Jan H.: Die Schreibwerkstatt. Schrift und Schreiben im Mittelalter. Zirndorf 2009
  • Trost, Vera: "Wer nicht schreiben kann, glaubt es sei keine Arbeit..." - Zur Buchherstellung im Mittelalter. In: Mamoùn Fansa (Hrsg.): Der sassen speyghel. Sachsenspiegel - Recht - Alltag. Vol. 1. Oldenburg 1995 (Veröffentlichungen des Stadtmuseums Oldenburg 21), (Schriften der Landesbibliothek Oldenburg 29).
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!