Canonici Regulares

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Canonici regulares sunt sodales ecclesiae collegiatae, qui secundum regulam (plerumque secundum unam e duabus regulis Augustini Hipponensis, sc. secundum ordinem antiquum vel ordinem novum) vivunt, sacerdotes ordinati et vota professi sunt, sed monachi non sunt.

Contra canonici saeculares vota non profitentur.

Prioribus temporibus canonici regulares Divinum Officium in opere principali ponebant, his diebus multi eorum imprimis curae pastorali student.

Quaedam canonicorum regularium communitates "ordinibus modernis" assimulatae sunt. In provincias divisae sunt, sodales iam non in domos independentes, sed in ordinem intrant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]