Immunitas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Disambig.svg
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.

Immunitas varia significare potest:

  • Vox immunitas generatim sumpta est vacatio vectigalium aliorumque munerum et quodvis benefecium privilegiumque (Cic. Phil. 1,3 et saepius).
  • Magistratus superiores liberae rei publicae Romanae, quamdiu muneribus fungebantur, immunitate fruebantur, id est ratio factorum ab iis hoc temporis spatio reposci nequivit.
  • Simili modo multis in civitatibus usque ad nostros dies quidam magistratrus tali immunitate politica gaudent.
  • In diplomatia legati populorum immunitate diplomatica gaudent.
  • Aetate Carolingorum coeptum est monasteria immediate regi subicere, ut potestati comitum subtraherentur. Ex quo immunitas ecclesiastica orta est.
  • Immunitas morborum est corporis contra germina morbifera sui defendendi potentia.
  • Immunitas gregalis est, cum satis multi homines, postquam morbo contagioso aegrotarunt, consanuerunt, ita ut reliqui cives melius morbum effugere possint.