87 a.C.n.

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Annus 87 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (91 a.C.n.) · 90 a.C.n. · 89 a.C.n. · 88 a.C.n. · 87 a.C.n. · 86 a.C.n. · 85 a.C.n. · 84 a.C.n. · 83 a.C.n. · 82 a.C.n. · 81 a.C.n. · (80 a.C.n.)


AVC DCLXVII, Gnaeo Octavio Lucio Cornelio Cinna consulibus

Eventa[recensere | fontem recensere]

Bellum Mithridaticum[recensere | fontem recensere]

  • Adventu Syllae cum exercitu in Graeciam comperto Boeotia a Mithridate ad Romanos defecit. Imperator Romanus Athenas ubi hostes consederant obsidere incipit.

Primum bellum civile Romanorum[recensere | fontem recensere]

  • Eo anno magna dissensio inter consules erat : nam Cornelius Cinna partibus Gai Mari et praepollentiae novorum civium Italicorum in comitiis tributis favebat, Gnaeus Octavius contra iura veterum civium et leges Syllanas retinere volebat. Post varias pugnas Cinna in Campaniam fugit ubi legionem ad sese convertit. Interim senatus ei et consulatum et civitatem Romanam ademit. Porro Lucium Cornelium Merulam flaminem dialem in eius locum sufficiunt. Mox Marius in Italiam redit atque una cum Cornelio Cinna, Sertorio, Papirio Carbone Romam obsidet. Senatus omni spe destitutus legatos de pace ad eos misit : in civitatem Marium et Cinnam restituere coacti sunt, item Merulam e magistratu destituere et consulatum Cinnae reddere. Postquam in urbem introducti sunt Marii fautores cum consulis Gnaei Octavii tum et aliorum senatorum qui sibi adversabantur capitibus Rostra exornarunt.
  • Exeunte anno, omissis comitiis, consules in sequentem annum sese ipsi renuntiaverunt Gaius Marius septimum et Cornelius Cinna.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]