Gaius Atilius Serranus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Atilius Serranus (natus circa annum 145 a.C.n., mortuus anno 87 a.C.n. Romae) vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Atilius anno 109 a.C.n. praetor aut antea electus est. Quamquam Cicero eum "stultissimum hominem" vocabat[1], anno 106 in comitiis consularibus Quintum Lutatium Catulum vicit et una cum Quinto Servilio Caepione consul electus est. Anno 100 cum aliis senatoribus seditionem Lucii Appuleii Saturnini tribuni plebis vi suppressit. Semper Optimatibus factioni atque Sullae favebat. Quapropter non mirum si dominantibus Mario et Cinna anno 87 a.C.n. necatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, Pro Cn. Plancio 5; Velleius Paterculus, Historia Romana II 53


Antecessores:
Lucius Cassius Longinus et Gaius Marius
Consul
106 a.C.n.
cum
Quinto Servilio Caepione
Successores:
Gnaeus Mallius Maximus et Publius Rutilius Rufus