85 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 85 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (91 a.C.n.) · 90 a.C.n. · 89 a.C.n. · 88 a.C.n. · 87 a.C.n. · 86 a.C.n. · 85 a.C.n. · 84 a.C.n. · 83 a.C.n. · 82 a.C.n. · 81 a.C.n. · (80 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

Bellum Mithridaticum[recensere | fontem recensere]

  • Proconsul Lucius Valerius Flaccus in Asiam cum exercitu pervenit ubi ob avaritiam imperitiamque militibus parum gratus a legato suo Gaio Flavio Fimbria Nicomediae occisus esse traditur. Imperator a militibus conclamatus Fimbria variis proeliis Mithridatem devicit qui Mitylenas confugit. Reliquam Asiam vastavit et Ilienses, quia non in suam sed in Lucii Syllae fidem sese dederant saeviter concidit et urbem eorum delevit, quamvis cognati populo Romano vulgo dicerentur. Tum rex Ponticus ad Syllam sese convertit qui pacem vehementer desiderabat ut ad Italiam properare et inimicos opprimere posset, qui hostem publicum eum esse edixerant et rerum Romanarum potiebantur.
  • Pactum inter Syllam et Mithridatem factum est quo primum bellum Mithridaticum finitur. Regno paterno contentus Mithridates ultra flumen Halyn recedere et classem victoribus tradere coactus est. Quo facto antequam Romam rediret Sylla primum contra Flavium Fimbriam, legatum Valerii Flacci successoris sibi ab inimicis in Bello Mithridatico dati, iter fecit. A militibus desertus qui adversus Romanos pugnare nolebant Fimbria sese Pergami in templo Aesculapii ipse necavit.

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]