Marcus Antonius (consul 99 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Antonius (natus anno 143 a.C.n., mortuus anno 87 a.C.n.) vir publicus et orator clarus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Filius Marcus Antonius Creticus praetor erat, nepos Marcus Antonius triumvir fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 113 a.C.n. quaesturam in Asia provincia administravit. Deinde stupri cum virgini Vestale accusatus, sed absolutus est. Ab anno 102 a.C.n. praetor pro consule contra piratas Ciliciae certavit et anno 100 de eis triumphavit. Anno 99 adnuente Gaio Mario una cum Aulo Postumio Albino consul erat et anno 97 a.C.n. cum Lucio Valerio Flacco censor electus est. Cicero eum in dialogo de oratore Optimatem descripsit, sed haec non quidem recte. Anno 87 a.C.n., postquam Marius urbem expugnavit, Antonius in rure quodam latens captus et necatus est[1]. Caput ei mortuo abscisum Rostris medio Foro pependit[2].

Orator[recensere | fontem recensere]

Fuit inter maximos oratores sui temporis. Quod autem eius vis in orando erat, orationes scriptas non edidit[3]. Composuit opus de ratione dicendi nondum perfectum, cum mortuus esset.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus, Bell. civ., I.333-335. Plutarchus, Marius 44.
  2. Ibid. 338. Valerius Maximus IX,2,2 qui Marium laetantem inter epulas caput inimici manibus tenuisse refert.
  3. Marcus Tullius Cicero, de oratore III 32; ; Brutus 138-144


Antecessores:
Lucius Valerius Flaccus et Gaius Marius VI
Consul
99 a.C.n.
cum
Aulo Postumio Albino
Successores:
Quintus Caecilius Metellus Nepos Titus Didius