Lucius Cornelius Merula

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Cornelius Merula (natus die ignoto - mortuus anno 87 a.C.n. Romae) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Merula flamen dialis erat et anno 90 a.C.n. aut antea ad praeturam pervenit. Anno 87 Gnaeus Octavius una cum Lucio Cornelio Cinna consul electus est. Factioni Sullae favebat et Cinnam collegam, qui Gaium Marium exilio revocare conabatur, ex urbe vi expulit. Octavius Merulam in eius locum consulem creari iussit. Mario in Italiam reverso Cinna Romam aggressus est atque expugnabat. Octavius cum aliis optimatibus eodem anno anno necatus est, Merula a consulatu se abdicavit atque flaminis dialis honorem deposuit. Tamen a factione Cinnae iudicium in eum praeparatus est. Ita mortem sua manu quaesivit[1] dum venas sibi secat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 60] C. Merula, L." in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 176.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Velleius Paterculus II,22.2. Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 286-328