Quintus Lutatius Catulus

E Vicipaedia

Quintus Lutatius Catulus (natus cicrca annum 150 a.C.n., mortuus anno 87 a.C.n. Romae) vir publicus Romanus fuit.

De gente[recensere | fontem recensere]

Patri nomen idem erat, matri Popillia. Ipse Lutatius ter uxorem duxit: primo Domitiam Ahenobarbam, quae mater erat Quinti Lutatii Catuli consulis anni 78 a.C.n., deinde Serviliam Caepionis, matrem Lutatiae, uxoris Quinti Hortensii Hortali clari oratoris, postremo Claudiam, quacum annis 103 a.C.n. ad usque mortem matrimonium duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 109 a.C.n. Siciliam provinciam praetor administravit. Ter frustra consulatum appetivit (annis 106 - 104 a. C.n.)[1], deinde anno 102 a.C.n. una cum Gaio Mario V summum magistratum adeptus est. Eo anno etsi Cimbros ab Italia arcere non potuit, hanc gentem anno sequente proconsul cum Mario die 30 Iulii 101 a.C.n. apud Vercellas vincere potuit. Victores mox de triumpho iurgabant[2]. Anno 100 a.C.n. tribuno plebis Lucio Appuleio Saturnino resistebat[3]. Postquam Marius anno 87 Romam expugnavit, Lutatius mortem sibi conscivit, ne supplicio afficeretur[4]. Sese ipse suffocavit dum carbones in camera calce recenti inlita comburit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, pro Plancio 12
  2. Plutarchus, Marius 27,10; Valerius Maximus IX 12,4
  3. Marcus Tullius Cicero, Philippica VIII 15
  4. Marcus Tullius Cicero, de oratore III 9. Appianus Bell. civ. I,342-343. Velleius Paterculus II,22.4. Diodorus Siculus 38.4.3. Plutarchus, Marius, 44.


Antecessores:
Lucius Aurelius Orestes et Gaius Marius III
Consul
102 a.C.n.
cum
Gaio Mario V
Successores:
Manius Aquillius et Gaius Marius V