Lucius Iulius Caesar (consul 90 a.C.n.)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam paginam fere homonymam: Lucius Iulius Caesar (consul 64 a.C.n.)

Lucius Iulius Caesar (natus circa annum 135 a.C.n., mortuus Romae anno 87 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Iulius Caesar Strabo, mater Popillia erat. Et frater eius Gaius Iulius Caesar Strabo Vopiscus cursum honorum coepit nec non tragoedias composuit. Fuit pater et illius L. Iulii Caesaris, qui consulatum gessit anno 64 a.C.n. et Iuliae, quae mater fuerit Marci Antonii triumviri.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lucius Iulius Caesar anno 100 a.C.n. ut familiares contra tribunum plebis seditiosum Lucium Appuleium Saturninum egit. Anno 94 a.C.n. aut antea praetor fuit. Anno 90 a.C.n. una cum Publio Rutilio Lupo consulatum adeptus est. Tum inter Bellum sociale contra Samnites certavit[1]. Legem tulit, qua socii fideles civitatem Romanam acciperent atque ita bellum composuit[2]. Anno 89 a.C.n. censor fuit, una cum P. Licinio Crasso. Tum censores novos cives qui post bellum Sociale e legibus Plautia-Papiria et Iulia de civitate Latinis danda civitate donati erant, in tribus diviserunt. Cum factio Mariana anno 87 a.C.n. Romam expugnasset, Lucius una cum fratre necatus est et cadaver dilaceratum[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus Alexandrinus, Bella Civilia 40-42; Titus Livius, Periochae LXXIII
  2. Marcus Tullius Cicero, pro Balbo 21; Aulus Gellius, Noctes Atticae IV 4,3; Appianus Alexandrinus, op.cit. 47
  3. Valerius Maximus IX,2,2.


Antecessores:
Sextus Iulius Caesar et Lucius Marcius Philippus
Consul
90 a.C.n.
cum
Publio Rutilio Lupo
Successores:
Gnaeus Pompeius Strabo et Lucius Porcius Cato


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!