Unio nationalis pro progressu Romaniae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Unio nationalis pro progressu Romaniae (Dacoromanice Uniunea Națională pentru Progresul României vel UNPR) factio politica Dacoromanica erat.

Consilia politica[recensere | fontem recensere]

UNPR factio socialis democratica et progressiva est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Mense Maio 2010 UNPR a sodalibus factionum PSD et PN-L condita est, qui Traiano Băsescu praesidi favebant. Primus praeses Marianus Sârbu die 1 Maii 2010 electus est. Postquam Michael Răzvan Ungureanu praeses ministrorum parlamento depositus est, UNPR consilium ministrorum reliquit. Sârbu die 28 Maii 2012 se a magistratu praesidis recessit atque Gabriel Oprea eius successor electus est. Mense Decembri 2012 factio electione 10 legatos ad Cameram Legatorum et quinque senatores accepit. Qui non sufficiunt, ut fractiones essent. Itaque ad fractionem PSD accesserunt et praesidem ministrorum Victorem Pontam adiuvant. Mense Decembri 2013 legati parlamenti 8 a factione PP-DD ad UNPR transierunt[1]. Die 29 Iunii 2015 factio PP-DD cum factione UNDR coniuncta est[2]. Die 26 Iulii 2016 nuntiatum est UNPR ad factionem PMP accessurum[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]