Galfridus Howe

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Galfridus Howe

Galfridus Howe, vulgo plenissime Richard Edward Geoffrey Howe, Baron Howe of Aberavon (natus in oppido Port Talbot Glamorganensis comitatus die 20 Decembris 1926), alumnus Collegii Wintoniensis moxque Aulae Trinitatis apud Cantabrigienses, est rerum politicarum peritus Britannicus factionis Conservativae qui inter alia ab anno 1964 usque ad annum 1966 et iterum ab anno 1970 usque ad annum 1992 legatus apud Parlamentum Britannicum fuit pro circulis Bebington, Reigate et Surriae Orientalis. A die 4 Iunii 1979 usque ad diem 11 Iunii 1983 Howe fuit etiam cancellarius Scaccarii, id est aerarii minister, sed a die 11 Iunii 1983 usque ad 24 Iulii 1989 minister rerum externarum.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!