Augustinus Chamberlain

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Augustinus Chamberlain. Philippus Alexius de László pinxit

Augustinus Chamberlain (vulgo Austen Chamberlain, Birminghamiae natus die 16 Octobris 1863; Londinii mortuus die 17 Martii 1937), rerum politicarum periti Iosephi Chamberlain filius, fuit ipse rerum politicarum peritus Britannicus factionis Conservativae qui inter alia ab anno 1892 usque ad mortem legatus apud Parlamentum Britannicum, cancellarius scaccarii id est aerarii minister (1903-1905) et negotiorum externorum minister fuit. Anno 1925 post Locarni conventum Praemium Nobelianum Pacis Componendae una cum Civitatum Foederatarum Americae praeside vicario Carolo Gates Dawes abstulit. Primus Minister Neville Chamberlain frater eius erat.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!