Declinatio Prima

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Declinatio prima seu A-declinatio declinatio nominum est, quae cum A littera finiuntur in nominativo et ablativo casu singulari.

Genus nominum femininum est, nisi

  • masculinum si genus naturalis indicat
    • poeta clarus, nauta ferox
  • nomen populi quidam est
    • Scythae vagi
  • nomen fluvii est, quia dei fluvii masculina sunt
    • Mosella amatus
  • nomen Graecum est, cum nominativo in -es vel -as
    • Aeneas pulcher; Aeneae gladius; O Aenea!



Declinatio prima
Singularis Pluralis
Nominativus villa villae
Vocativus villa villae
Accusativus villam villās
Genitivus villae villārum
Dativus villae villīs
Ablativus villā villīs
Locativus (Romae) (Athenis)

Exceptiones[recensere | fontem recensere]

  • Genitivus singularis nominis "familia" est "familias" cum nomina membrorum familiae sequitur:
    • Pater (mater, filius, filia, frater, soror) familias
  • Dativus pluralis nominum quae masculinam formam in declinatione seconda habent est "-ābus" at "-is" cum dirimuntur:
    • Deis et deabus ("Deis" nomen masculinum dum "deabus" nomen femininum est)
  • Nomina "drachma" et "amphora" et omnia nomina quae in "-cola" aut "-gena" terminant, genitivum pluralem "-um" habent:
    • Drachmum
  • Quaedam nomina pluralia tantum sunt:
    • Athenae, Athenarum; nuptiae, nuptiarum; divitiae, divitiarum; Insidiae, insidiarum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicilibri Lege de Lateinische Grammatik: Formen Substantiv A-Deklination in Vicilibris.
Wiktionary-ico-de.png Vide en:Wiktionary Appendix:Latin first declension in Victionario.
Partes orationis
Nomen | Pronomen | Verbum | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | Particula