Ultimi Philippinarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia munita ab Hispanis

Ultimi Philippinarum (Hispanice Los Últimos de Filipinas) fuerunt milites Hispani qui obsidionem apud urbem Balerem contra exercitum Philippinum per annos 1898 et 1899 sustinuerunt. Obsidio ab 1 Iulii anno 1898 ad diem 2 Iunii annum 1899 perduravit. Continenter Tagali epistulas Hispanis miserunt ut sibi dederent, sed Hispani numquam istas crediderunt, nam multas munitiones etsi paucas annonas habebant. Hispani solum se dederunt cum in diariis Matriti legerunt Philippinae ab Hispania amissae fuerant. Cum in Hispaniam rediverunt, heroes a regno Hispano habiti sunt.

Baler[recensere | fontem recensere]

Baler, urbs Luconia in insula sita.

Baler est urbs insulae Luconiae (vulgo Luzón), in provincia Aurora. Baler intra montes sita est et fluvium habet, qui cum mari urbem coniungit. Etsi prope Manilam, viae et navigatio sunt difficiles. Anno 1898, urbs ecclesiam, aedes gubernatoris, et casas militum praeter tugurios indigenarum habuit.

Mense Augusto 1897, gubernator urbanus, impetum Tagalorum insurgentium timens, gubernatori Manilae manipulum petivit, ut urbem defenderet; hic munitiones scopletaque quoque petivit. Manipulus quinquaginta virorum in Balere intravit eodem mense loci tenente? Iosephi Motae ductu. Die 5 Octobris, ingens turma insurrectorum Tagalorum Balerem intravit, et in silvam munitiones et frumentum sustulerunt. Manipulus Hispanus a Tagalis destructus est.

Die 7 Octobris, copiae navis Manila in Balere intraverunt, manipulum auxiliandi causa, at sero advenerunt. Viderunt cladem et postea mortui sepulti sunt, dux navis duodecim viros reliquit, ut praesidium aedificavissent. Navis Manila vulneratos ad Manilam traxit, ubi gubernatori narravit cladem Baleris. Tunc gubernator ad Balerem annonas et milites centos misit, qui in Balerem intraverunt 17 Octobris.

Eodem die, Tagali Balerem obsederunt menses tres dum Hispani in ecclesia praesidium conficiebant. Ianuario 1898 400 milites legati Génovae obsidionem finierunt. Rebellibus superatis, legatus Génova ad Manilam profectus est cum suis. Etiam contubernium quinquaginta militum eis suffecit.

Obsidio[recensere | fontem recensere]

Die 12 Februarii 1898 hoc contubernium quinquaginta virorum, loci tenentibus Ioannis Alonso Zayas et Saturnini Martini Cerezo ductu, in Balerem intravit cum Gubernatore Civili Militarique, Centurione Henrico de las Morenas. Etiam medicus fuit in contubernio, ut hospitium aedificaret.

Pleno aestu, copiae successae ad Manilam navigaverunt. In Balere, hae copiae annonas (seu commeatus edibilium) in ecclesia contubernio centurionis Las Morenas reliquerunt. Istae annonae fuerunt ultimae a exercitu Hispaniae missae ut contubernium edisset. Sed dum munitiones abundantes habebant, annonae paucae et putridae erant.

Interea, apud Havanam (quae colonia Hispanica erat), navis Cenomannica Civitatum Foederatarum Americae (vulgo USS Maine) mysterie mersit. Ita 15 Februarii 1898 CFA, ob cupiditatem coloniarum Hispaniae, Civitates Foederatae in Hispaniam bellum traxit.

Ignorantes hanc rem et bellum, contubernium solum timebat insurrectionem tagalorum. Tum, milites in ecclesia sederunt et hic annonas et munitiones posuerunt ne Tagali eas caperent. Centurio Las Morenas, cupidinem sentiens Tagalorum, iussit milites in domu gubernatoris annonas et munitiones ponere. Post paucos dies, annonae putrescentes reiectae sunt in hoc modo milites Tagalis annonas emerunt. Commercio recoepto, inspectavit ille Baler normam redire.

Nihilominus, 19 Maii Aemilius Aguinaldo, dux rebellum, in Philippinas intravit, bellum gerendi causa. Ita bello incepto, rebelles silvas Luconiae ceperunt; ergo ultima communicatio gubernatoris Manilae ad Balerem intravit 1 Iunii 1898. Dux copiarum rebellum, Theodoricus Novicio Luna ad Balerem profectus est 24 Iunii. Incolae Baleris urbem deseruerunt 27 Iunii. Centurio Las Morenas tunc praesidium ex ecclesia fecit: milites annonas, munitiones, et scopleta in ecclesia posuerunt dum munimenta circum ecclesiam aedificabant.

Die 30 Iunii, locum tenens Martinus Cerezo cum aliis militibus vigilabant pontem. Cum Hispani prope pontem erant, Tagali insurrecti in ripam iaculati sunt. Hispani ad ecclesiam effugerunt, sed manipularius Iesus Garcia Quijano vulneratus est in pedem. Martinus Cerezo traxit optionem in ecclesiam sub iaculationibus Tagalorum. Ita obsidio coepit. Eodem die, primae copiae Americanae in Philippinas intraverunt.

Ab 1 Iulii ad 29 Iulii 1898[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Baleris, cum vallibus et fossis Hispanorum

Die 1 Iulii, Tagali militibus Hispanis epistulam miserunt; in hac epistula iusserunt Hispanos sibi dedere, ut ceteras copias Hispaniae. Tagali quoque Hispanis minabantur tribus agminibus et Tagali cladem Hispanorum nolebant. Obsessi hoc vero non putabant, at crederunt numerum inimicorum, ergo Hispani timebant obsidionem longam. Tum locum tenens Martinus Cerezo putavit puteum necesse esse. Puteus factus est perfacile dolio vacuo vini. Die 2 Iulii, altera epistula missa est, quae dicebat Hispanis totas provincias Luconiae captas a Tagalis esse. Epistula quoque dicebat Manilam a 200 000 Tagalis obsessa esse itaque Manila sine aqua salubri deditionem volebat. Centurio Las Morenas hoc nec credidit.

Las Morenas ut gubernator Tagalis respondit epistula non putabat Manilam se dedere potuisse et iussit Tagalos Hispaniae se dedere. Las Morenas etiam iussit cunctas communicationes non epistulis sed legatis sub vexillo albo esse. Gubernator hoc fecit ne milites transfugerent.

Die 3 Iulii Hispania Cubam Americanis amisit. Eodem die, miles transfugus epistulam Hispanis dare conatus est, sed obsessi eum ad mortem ob transfugum iaculati sunt. Tum, furnum milites fecerunt, panem coquendi causa. Postero die Hispani impetum fecerunt apud casas et tugurios Tagalorum itaque Tagali singulas indutias petiverunt die 8 Iulii, indutiae quae fuissent ultimae. Post has indutias, pugna continuavit ad 18 Iulii cum manipularius Iulianus Galvete vulneratus est et postrero die mortuus est. Tunc 19 Iulii dux Tagalorum hanc epistulam Hispanis misit:

Tribus comitatibus huc advenimus et vestra defensa est inutilis, vobis indicamus, si solum nobis arma in tempore viginti quattuor horarum proximo tradatis, nos omni possibili curae vestras vitas proprietatesque honorabimus. Sed si contrario sitis, nullam compassionem vobis habebimus et vestros legatos castigabimus sicut responsabiles pro quibuscumque fatalitatibus quae occurrant.

Et Las Morenas respondit:

Hodie meridie est fatalitas vestrae indutiationis.? Legati non sunt responsabiles pro quibuscumque fatalitatibus quae occurrant. Nos unit nostra pertinacia ad nostrum officium ministrandum et debetis comprehendere, ut si ecclesiam captetis, nihilum nisi corpora mortua in ea invenietis. Mors nostra potior est quam infamia.

A 20 Iulii ad 30 Septembris 1898[recensere | fontem recensere]

Tagali insurrecti apud Balerem

Meridie 20 Iulii, indutiae finierunt et Tagali obsidionem ecclesiae receperunt. Hispani munitiones parcendi causa non in Tagalos iaculati sunt. Ita Tagali impendebant munitiones suas. Tamen Tagali stratagema viderunt et statuerunt Hispanos ob famem vincere. Quondam Tagali Hispanis epistulas miserunt, sed obsessi numquam eas videre putabant. Die 31 Iulii, insurrecti tormenta traxerunt in Balere; itaque in Hispanos qui indutiationem spreverant, iaculati sunt. Tectum et ianuae ecclesiae damnatae sunt, sed aedificium restitit.

Die 3 Augusti quidam Iacobus, servus Ioannis Alonso, deseruit ad Tagalos et secum sustulit arma et munitiones. Iste Iacobus Tagalis dixit Hispanos impetum contra murum septentrionalem timuisse, murus qui singulum custodem habebat. Deinde, Tagali in murum septentrionalem impetum fecerunt scalis ut in ecclesiam ingredi potuissent. Hispani milites contra Tagalos miserunt, atque repentinum simulac impetum fecerunt extra muros. Tagali hoc viderunt et ad castra regressi sunt. Tum Hispani scalas ceperunt et in ecclesiam rediverunt.

Hispanis apud Balerem ignorantibus, 13 Augusti copiae Americanae Manilam ceperunt. Itaque Hispania Philippinae amissae fuerunt. Copiae Hispanicae tunc in Hispaniam latae sunt. Tagali Hispanis duos parochos miserunt, ut de amissione Manilae Hispanis retulissent. Parochi cum militibus manserunt usque ad finem obsidionis.

Fuit deinde morbus beriberis inter milites hispanos. Milites languerunt ob penuriam annonarum viridium (frumentis, fructubus et oleariis).

Ab 1 Octobris ad 22 Novembris 1898[recensere | fontem recensere]

Die 1 Octobris Ioannes Alonso Zayas et centurio Las Morenas morbum acceperunt simul ceteris militibus ergo Saturninus Martin Cerezo creatus est ut dux contubernii Hispanorum. Milites languerunt per menses duos dum Tagali manebant circum ecclesiam usque ad diem quando Hispani se dederent. Nihilominus, Hispani etiam epistulas Tagalorum spernebant. Centurio Las Morenas, morbo severo dolens, legatum misit Tagalis cum epistolis, in quibus Las Morenas Tagalos sibi dedere iussit.

Ad finem adeo Novembris, solum 38 milites vivebant et post longum morbum, centurio Las Morenas die 22 Novembris periit. Ita Saturninus Martin Cerezo de iure omnem potestatem supra contubernium accepit.

A 23 Novembris ad 24 Decembris 1989[recensere | fontem recensere]

Tagali continenter missivas Hispanis miserunt, sed Hispani nolebant eas legere, quia putabant eas fallaciosas. Interdum, Tagali fossas foderunt circum ecclesiam ubi Hispani milites castra habebant, et posuerunt etiam cannones in casis Baleris. Tum clam noctu, miles singulus sua sponte quiete agressus est ad casas, quas ipse incendit tormenta ruinandi causa. Redivit in ecclesiam munitam sub imprecationibus Tagalorum.

Interea, die 10 Decembris 1898, in Lutetia foedus pacem agendi signatum est inter Hispaniam et Civitates Foederatas, sed de hac re nihil sciverunt obsessi in Balere.

Die 14 Decembris, holera et fructi recentes desiverunt, et medicus monuit de periculo salute ob carentiam holerum. Ita impetum fecerunt 14 milites in agrum Baleris. Primo iterum incenderunt casas et fossas circum ecclesiam. Oppido conflagrato et Tagalis fugentibus, Hispani permultas annonas conlegerunt, et trabes, et coffeum, et fabas. Tum Hispani fossis ecclesiam muniverunt, cloaculam foderunt et inseruerunt semina in terra, hortum cultivandi causa.

A 25 Decembris 1898 ad 24 Februarii 1899[recensere | fontem recensere]

Milites Hispani sub albo vexillo epistolas ad milites ecclesiae portaverunt, sed eas falsas putaverut.

Inter Nativitatem 1898 et Februarium 1899 milites duos ob pestilentiam tandem periverunt. Interea bis nuntii Hispanici ad Balerem prefecti sunt, quod obsesi de iure iam non bellum aderat inter Hispaniam et Philippinas.

Primus nuntius qui ad ecclesiam pervenit dedit militibus missivas de amissione Philippinarum et de bello ab Americanis damnato. Legatus etiam iussit deditionem militum. Milites hoc nuntium verum crediderunt, sed die deditionis signatus legati absfuit, et obsesi putaverunt nuntium et deditionem insidiam Tagalorum esse.

Secundus nuntius mense februario iterum iussit deditionem militum, sed tunc obsesi nuntium simpliciter non adcrediderunt.


Milites qui rediverunt[recensere | fontem recensere]

Milites Barcinone in urbe, 1899.

Index militium qui Hispaniam rediverunt:

  • Locum Tenens Saturninus Martinus Cerezo
  • Medicus Rogelius Vigil de Quinnones
  • Manipularius Iesus Garcia Quijano
  • Manipularius Iosephus Olivares Conejero
  • Buccinarius Sancius Gonzalez Roncal
  • Miles Ioannes Chamizo Lucas
  • Miles Iosephus Hernandez Arocha
  • Miles Ludovicus Cervantes Dato
  • Miles Emmanuel Menor Ortega
  • Miles Vincens Pedrosa Carballeda
  • Miles Antonius Bauza Fullana
  • Miles Dominicus Castro Camarena
  • Miles Eustaquius Goparr Hernandez
  • Miles Eufemius Sanchez Martinez
  • Miles Aemilius Fabregat Fabregat
  • Miles Philippus Castillo Castillo
  • Miles Franciscus Real Yuste
  • Miles Iosephus Pineda Turan
  • Miles Iosephus Jimenez Berro
  • Miles Iosephus Martinez Santos
  • Miles Loretus Gallego Garcia
  • Miles Marcus Mateo Conesa
  • Miles Michael Perez Leal
  • Miles Michael Mendez Exposito
  • Miles Petrus Vila Gargante
  • Miles Petrus Planas Basagannas
  • Miles Raimundus Mir Brills
  • Miles Raimundus Buades Tormo
  • Miles Raimundus Ripolles Cardona
  • Miles Timotheus Lopez Larios
  • Miles Gregorius Catalan Valero
  • Miles Marcelus Adrian Obregon
  • Miles Bernardinus Sánchez Cainzos

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ultimos Philippinarum spectant.