Gubernium Toboliense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Gubernii Toboliensis

Gubernium Toboliense; (Russice Тобольская губерния, tr. Tobol'skaja gubernija) erat pars administrativa Russiae (Imperii Russici et Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae), quae annis 17961919 exsistebat. Area gubernii fuit 1 385 000 km² anno 1914. Metropolis gubernii Tobolium erat. Anno 1897 haec gubernia a 2 012 536 hominibus incolebatur.

Ab occidente Gubernium Archangelopolitanum, Gubernium Vologdense, Gubernium Permicum, Gubernium Orenburgense contingebat. Ab oriente Gubernium Ieniseense et Gubernium Tomense contingebat. A meridie Regionem Akmolinskensem contingebat. A septentrione Oceano Arctico alluebatur.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!