Albius Tibullus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tibullus fuit poeta elegiacus Romanus. Circa annum 50 a.C.n. genere equestri natus anno 19 a.C.n. seu paullo postea mortuus est. Vita brevis anonyma, auctoritate dubia, quae in libris manu scriptis post carminibus Tibulli nobis traditur, nomen plenius Albius Tibullus praebet; Horatius autem duo poëmata "Albio" quodam dedicat, qui igitur fuerit "Albius Tibullus" poëta.

Cantat Tibullus de amore suo Deliae, Nemeseos et Marathi pueri, atque de Messallae Corvini, patroni et amici, virtute rerum militarium civiliumque. Elegia septima libri primi a Messallae triumpho de Aquitanis initium capit. Secundum Apuleium[1] nomen verum Deliae Plania erat. Laudat Tibullus in elegiis vitam ruralem et pacem.

Carmina Tibulli libros primum alterumque constituunt Corporis q.d. Tibulliani. Libro tertio eiusdem corporis invenies carmina aliorum poetarum, qui in circulo Messallae fuisse dicuntur (e.g. Lygdamus, Sulpicia).

Notae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!